26
sunt; verum 10 μ õ³‿ττμεοασςσμεμνον, quale est 106„, plane est infinitum. Atqui, si id, quod Terεεοασααει ναοω non est, sensibus est subiectum, materia a multis nominatur. Et materiam putant, ut dicit Cicero, subiectam omnibus rebus sine ulla specie atque carentem omni quali- tate, omniaque ex illa expressa atque efficta esse, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte. Materiam autem quidam Graeci mπιεoο vocant. Apparet ergo, qua ratione fieri potuerit, ut illi, qui Xenophanis deum, sive 10, materialem fuisse putarunt, eum mπναιαοοσν esse dicerent. Atque est in aperto, eos qui ita fecerint, inter quos Nicolaus fuit, sensisse quidem de Xenophanis deo similiter atque ceteros, in verbis tantum eos discrepasse. Quippe Nicolaus verbum dmπικ⁴οον non ea ratione intellexit, qua Anaximander eo utebatur. Quae quum ita sint, Xenophanem censeo et Anaximandri 16 ³ιειαοονet res mundi finitas terminatasque respicientem docere debuisse: 00'xε νπνεαμαοονν οbεᷣ eεεοασαραμεένον εlα εν 9⁶ν. Nicolaus autem verbo dmeidov significans id quod vocare possumus nostra lingua Nicht- endlichkeit, eam certe notionem in Xenophanis deum iure contulisse videtur. Ergo, quod mihi erat demonstrandum, Nicolaus et ei, qui ipsa Xenophanis verba tradiderunt, in re con- senserunt, discreparunt in verbis. Brandisius autem, apud quem de ea re nihil certi inveni- mus(cf. comment. el. p. 40. 41.) ad illum de Nicolao locum Velleii verba, de quibus quaeri- mus, apponit. Censet igitur, quod quidem probandum, verba infinitum et infinitas, quae Velleius profert, verbo drmπεεον esse illustranda. Ita tenendum est, substantivum infinitas I. n. significare i. q. nostrum Nichtendlichkeit.— Xenophanis de deo doctrina, quod ad rem, quae est in quaestione, maxime pertinet, ut nunc fieri potuit, accurate exposita Ciceronem liquet scribentem in Academicis:„Xenophanes— unum esse omnia ſdixit] neque id esse mutabile et id esse deum neque natum unquam et sempiternum conglo- bata figura’ breviter sane, sed recte exposuisse. Non igitur is, qui hoc quidem loco fere totam Xenophanis de deo doctrinam paucis verbis significare potuit, Velleium eadem de re fecit ita loquentem, ut omnino falsa dissereret.
Demonstrandum igitur est, quid Velleio loco nostro sit enuntiandum. Jam primum constat, Epicureo de Xenophane non ita esse dicendum, ut Stoico cuidam aut Academico aut ipsi Ciceroni, ei qui suas agat partes, sed ea ratione, quae Epicureorum opinioni conveniat. Est autem ea loci dispositio, ut Velleius enuntiatione relativa: qui mente adiuncta omne — deum voluit esse, quoddam dogma, ut ab aliis traditum erat, exponat, reliqua autem periodi parte Xenophanis doctrinam diiudicet. Atque verisimile est, Ciceronem in relativa illa structura Velleium Xenophanis decretum ab Epicureo quodam traditum enarrantem fecisse. Qua in re enuntianda ut Velleius facile potuit errare, ita— ut placuit Ciceroni in dialogis personas e sua ipsorum natura et indole loquentes inducere— errore capitur in altera periodi parte, qua ex Epicuri doctrina Xenophanem confutare studet.— Dogmatis autem illius con- textus qua ratione est constituendus? Sane verba haec, quorum ratio liquet: qui mente adiuncta omne— quod esset infinitum deum voluit esse, non est quod dubitemus in contextum recipere. Namque verbum omne i. q. Eleaticorum 10&ς☛(= 10) significat. Itadue Velleius verbis omne deum voluit esse, similia dicit atque Aristoteles, quum haec notat: elg 10„ 510 0O0ασm⁶ον eς‿ςεέφαμα τ d lvαt—ꝓiοι τ⁶ν εον.(Metaph. A. 5. p. 986.). Verba autem, quae ille ad omne addit quod esset infinitum eadem ratione sunt intelli- genda, qua, quod supra dictum est, Nicolaus Damascenus z ↄeOεοοο doσνν sive[dei] infinita- tem intelligi vult, ita ut Velleius haec dieat: Xenophanes, welcher behauptete, dals das All, welches nichtendlich sei, Gott sei— Etiam verba mente adiuncta


