Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

similia quaedam. Accurate autem infra, ubi Xenophanis doctrinam exponemus, huius infini- tatis vis et notio explicabitur. Qua in' infinitate dqduum Velleius Xenophanem esse mentem docuisse dicat, et quod, quicunque talem infinitatem esse volunt, omnes res infinitate ita con- tineri iudicant, ut eodem modo ab hac regantur, neque ulla res sit deus praeter infinitatem: Velleium quoque neque mentem illam praeter infinitatem, neque infinitatem praeter mentem esse deum iudicasse existimo. Quae quum ita sint, prasterea quum eis repugnat, quae eruditi de Xenophane narrant, tum illi quem e Lucullo proposui loco ipsisque Velleii his verbis: reprehenditur de infinitate vehementius, in qua nihil neque sentiens neque coniunctum esse potest. Itaque satis est manifestum, non licere praeterea ad deum esse referri. Quare num fieri possit quaeratur, ut illud cum verbo voluit construatur. Id si fieret, loci sententia sic esset illustranda: Xenophanes welcher, nachdem der Geist damit in Verbindung gebracht war, aufserdem die Behauptung aufstellte, daſs das unbegrenzte All Gott sei. Verum si quis contendat, verbis praeterea voluit eam, quam modo descripsi, esse significationem, nemo est, quin intelligat, l. I. praeterquam quod omne infinitum esse deum dictum sit, alterum quid- dam docuisse Xenophanem dicatur oportere. Quod alterum eius decretum, ut locus exstat, nullis in verbis inveniatur, nisi in his: mente adiuncta. Et haec quidem ratio in inter- pretatione, quam modo exhibui, est admissa. Si autem verba mente adiuncta ita illustra- rentur, verbo adiungere non ea vis esset, ut significaretur, mentem in natura rerum cum infinito esse coniunctam, sed ea potius notio, ut adiungere esset idem quod, cogitando ad aliq. rem referre. Et ita Velleius, quum dicit: ‚Sed mentem cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore.(cap. X. 25.) Atqui n. IJ. participium adiuncta non idem ac cogitando ad aliq. rem relata, sed significare id, quod in natura rerum cum aliq. re connexum est, satis e quibusdam locis apparet, quibus de Xenophanis doctrina sententiis Velleii sermoni simillimis exponitur. Diogenes enim Laertius(IX. 19.) Xenophanem docuisse tradit: G⁴,ιπσαεα glι νοοmν(6 9) rcl 1d 11ddzereo rad. Et Sextus Empiricus: 10 ε0 ν ναμιρρνσ τονς πἀοιο..(Sext. Emp. Hypot. I. 225.) Minus accurate quidem haec dicta; verum si e Diogenis Sextique, quae exscripsi, verbis decretum quoddam Nenophanis velis componere, ita dicas:Sevoqpe oh,»O? Sl?να 1 εέν εx ανινσν roc ⁴ον, i. e. mentem omni adiunctam esse deum. Ita in Velleii sermone adiuncta idem ao Guναέꝗσσ significare videtur. Quum igitur v. adiungere l. n. non possit esse i. q. nostrum in Bezie- hung setzen, in Verbindung bringen, sive cogitando ad aliq. rem referre': ne cum v. voluit quidem praeterea construi licet; quare omnino e contextu est reiiciendum. Iam vero parti- cula hac remota locum nostrum ita constitutum esse, ut non modo ad Epicureorum opinionem, sed etiam ad Ciceronis iudicium sit accommodatus, accurate docendum est. Videamus igitur, quid Xenophanes ipse de deo docuerit, et quatenus Ciceronis in Lucullo explicatio cum eius doctrina congruat, quumque hac ratione, Ciceronem in describenda Xenophanis doctrina cum scriptoribus veteribus, qui ea de re egerunt, consentire, nobis erit persuasum, certiore ratione confisi videbimus, quid Velleio loco nostro sit dicendum.

1) Docet autem Xenophanes, omnia esse unum, nec vero addit, utrum hoc unum sensi- bus subjectum, an cogitatione percipiendum sit. Item Cicero, Acad. II.*. 37. 118: Xeno- phanes unum esse omnia ſdixitſ. Of. Plat. Sopbist. p. 242. D.& 70s öroc 10 1⁴eντνν αουσέιυνόι oobεαν dεεεοαεκεια τσ υναννοσl. Arist. Metaph. A. 5. p. 986. b. 21. Fevoqdvig ουοs roνrν εelo(dαο Ilaoεεidε rourou léyera uαeννκν⁸), 009 νJεᷣσαανꝓνσεν ⁶⁹‿