22
oconiunctum esse potest.(Lectt. var. C.: noluit.— A. C.: rephenderetur.— B.: reprehenderet corr. in reprehenditur, cf. Bait.)— Loci priore parte Schoemannus in utraque editione librorum de nat. deor. perversa quidem enuntiari dicit eisque contraria, quae aliunde de Xenophane perceperimus, neque tamen diiudicat, illane Cicero potuerit scribere, qui eandem rem alias recte tractavit. Quaerendum igitur videtur, quae loco nostro insint vestigia, quibus a librariis eum vitiatum esse concludi possit. Vulgata autem Schoemannus haud facile aliud quidquam, nisi hoc dici posse notat, Xenophanem ea quae sint disiungere cogitatione in mentem et omne infinitum, eaque inter se iuncta esse existimare, atque coniuncta appellare deum. Veruntamen Cicero, si hanc rationem, quam neque ipse, neque alii eruditi Xenophani tribuerunt, voluisset dicere, dicendi peritissimus ille dilucidius sane ac rectius exponere et debuisset et potuisset. Primum enim in scriptura codicum praeterea, quam editores quod sciam omnes receperunt, offendimus. Quod verbum aut ad voluit aut ad deum esse referendum esse, nemo non concedit. Jam, si cum verbis deum esse illud construitur, loci sententia sic est illustranda:„Xenophanes, welcher behauptete, daſs das unendliche All, indem der Geist damit geeinigt sei, auſserdem Gott sei. Sed huic sententiae, quam quis vulgatae esse contendat, id sane obstat, quod Xenophanes rerum universitatem sive omne quod est in duas partes ita, ut interpretatio vult modo prolata, non divisit. Porro illis vulgatae ver- bis, quibus ab omni, quod sit infinitum, mens cogitatione quasi abstrahitur, hoc dici videtur, omne, quod sit infinitum, vel maxime esse divinum, mentem autem, quae sit adiuncta, rem esse non primam ac summam, sed quodam modo ad illud prope accedentem atque minorem. At Xenophanes, quum de mente divina disserit, illud unum sive omne, quod sit, totum mentem esse dicit. Ita mens ipsa a Xenophane summa potentissimaque est existimata et ita cum uno sive omni coniuncta, ut ne cogitatione quidem ab eo abstrahi posset. Quid igitur l. n. sibi vult praeterea? Si vero omne, quod est infinitum, deus est, mens autem cum eo coniuncta: nonne hoc omne, quippe quod cunctas res in se contineat, etiam mentem in sese continet?(Qui igitur fieri potest, ut dicatur, mente adiuncta praeterea omne esse deum? Manifestum igitur est, verbis mente adiuncta omne praeterea quandam mentis cum omni, quod infinitum sit, coniunctionem significari, quae a Xenophanis ratione sit aliena. Acce- dit, quod dubium esse non potest, Ciceronem, si sententiam illam, quae retinenda particula praeterea Xcenophani falso tribuitur, exprimere voluisset, multo dilucidius scribere potuisse, velut haec: et mentem et omne, quod esset infinitum, divina eaque coniuncta esse.(Quodsi quis dicat, Ciceronem consulto ea, quae neque Xenophanes docuisset, neque ipse de eo sentiret, Velleium fecisse falso disserentem, ita ut omnia, quae essent, in duas partes divideret: haec quoque recusanda sunt. Ipse enim Velleius, ubi Xenophanis doctrinam refellere studet, ea ratione exponit, ut facile intelligatur, eum non putasse, Xenophanem, ita ut est demon- stratum, omnia quae essent divisisse in illas duas partes, quarum altera praeter alteram deus esset. Namque addit Velleius: reprehenditur— de infinitate vehementius in gua nihil neque sentiens neque coniunctum esse potest. E quibus verbis elucet, ipsum Velleium putare, Xenophanem mentem esse ipso in infinito sive in infinitate docuisse. Disceptari autem potest, quae Velleio sit infinitatis vis et notio. Neque in interpretanda hac voce Schoemanno assentior, qui ea id, quod immensum sit, vult significari. Simillimam enim notionem I. n. infinitas habere videtur, atque illud, quod a Nicolao Damasceno, ubi de Xenophanis infinitate tradit, his verbis vocatur:* πεκαοοο doxi¹j.— Est aliud quidem Anaximandri Grπι⁴οον, atque illa infinitas, quam Xenophanis esse Nicolaus dicit: tamen habent


