Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

maxime accommodatam restituamus, ad quam referantur et pronomina illa et ratiocinatio a verbis terra enim incipiens, qua certis argumentis dei membra partim ardentia partim refrigerata esse efficitur. Et quidem haec scribenda censeo: Quae vero vita tribuitur isti rotundo deo? Nempe ut ea celeritate contorqueatur, cui par nulla ne cogitari quidem possit: in qua non video ubinam mens constans et vita beata possit insistere. Quodque in corpore nostro, sive nive, sive pruina sive igni afficitur, molestum sit, cur hoc idem non habeatur molestum indeo? Sane ei, qui haec audivit, mirum id videri necesse est, quod deum nive, pruina, igni affici dictum est. Quare Cicero, ut dei membra partim ardentia, partim refrigerata dicenda esse demonstret, hanc addit ratiocinationem: Terra enim profecto quoniam mundi pars est, pars est etiam dei. Atqui terrae maximas regiones inhabitabiles atque incultas videmus, quod parsearum appulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruina que longinquo solis abscessu; quae si mundus est deus, quoniam mundi partes sunt, dei membra partim ardentia, partim refrigerata dicenda sunt.

Quod vero verba sive nive sive pruina sive igni afficitur coniectura restitui, notandum mihi videtur, me v. afficere non ea ratione interpretari, qua intelligendum est, ubi notionibus inservit velut his pluribus verbis exponendis; praemio, beneficio, iniuria afficere. Nam eum usum v. afficere loco nostro esse arbitror, qui apud Forcellinum(tot. lat. lex. tom. I. p. 108.) his verbis illustratur; significat motum aliquem aut affectum inducere sive in bonam sive in malam partem; affici, i. q. tangi impetu aliquo vel vi externa vel interna, sio pari modo tum de corpore, tum de animo dicitur, Liv. 28. 15: Ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora afficerent, quam manus cum hoste consererent. Apparet autem, eodem iure, quo dicitur: aestus a meridiano sole corpora afficit, hoc quoque scribi, aestu corpus afficitur, itemque: igni, nive, Pruina corpus afficitur.

Commentatio IV.

De Xenophanis deo. (cap. XI. 28.)

In Lucullo sive Academicorum priorum libro secundo[c. 37. 118.] haec Cicero scripsit: Xenophanes unum esse omnia lsc. dixit] neque id esse mutabile et id esse deum neque natum unquam et sempiternum, conglobata figura. Quae quum appareat, ut infra erit dicendum, cum eis, quae de Xenophane ab eruditis sunt docta, maximam partem congruere, certam eius doctrinae, quam de deo Xenophanes protulit, notitiam Cicero habuisse neque potuisse in hac re nimis errare videtur. Itaque non placet, id quod plerique volunt, plane falsa eum tradidisse, ubi de Xenophane breviter dicentem inducit Velleium in libro primo de natura deorum, qui Lucullo iam edito est conscriptus. Ibi enim Velleius e lectione vulgata de Xenophane docet: Xenophanes, qui mente adiuncta omne praceterea, q uod esset infinitum, deum voluit esse, de ipsa mente item reprehenditur ut ceteri, de infinitate autem vehementius, in qua nihil nedue sentiens neque