Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

tractabatur ab utrisque. Quamquam oreretur a sensibus, tamen non esse iudicium veritatis in sensibus: mentem volebant esse rerum iudicem. Atque similiter nostro loco haec dici faci- lius perferatur: ‚Cur quod in corpore nostro molestum est, hoc idem non habeatur molestum in deo, si minima ex parte[?] sic afficiatur: quippe dei membra partim ardentia adpulsu solis partim refrigerata sunt longinquo solis abscessu, quoniam mundus est deus, terraeque regiones habendae sunt dei membra. Hoc sententiarum connexu admisso, quem exempli proferendi causa constitui, simulatque particula sic est enuntiata, in sequente periodi parte ea quibus sic est illustrandum statim exhibentur. At in contextu a Schoemanno excuso eam sententiam, cui sic est insertum, haec, quae a re particula sic significata sunt plane aliena, sequuntur: Terra enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei. Tum demum inter- punctione maxima admissa adiungitur ea sententia, qua Schoemannus vult v. sic illustrari: Atqui terrae maximas regiones inhabitabiles atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longin- quo solis abscessu. Ita apud illum post particulam sic non ipsam rem, qua sic illustretur, sed ratiocinationis propositiones exhiberi, et in maiore quidem explicanda quum alia tum id enuntiari videmus, quo illud sic declaretur. Quae quum ita sint, propositionis maioris ea verba, quae particulam sic ille vult interpretari, ab hac longius absunt, quam ut commode ad eam possint referri. Iam vero, quum ratiocinatio quaedam exponatur, orationem non ad notio- nes quasdam singulas propositionis cuiusdam, sed ad conclusionem, quae dicitur, maxime spectare, est in aperto. Quare sententias a verbis terra enim profecto incipientes proferri non licuit, ut ad p. sic e propositione maiore quaedam referrentur. Porro Cicero, si post verba: cur hoc idem non habeatur molestum in deo? verbum quoddam, quod antecederet, voluisset illustrare, loco particulae enim, quae post terra exstat, melius v. nam esset usus. Quum autem in libris manu scriptis sit enim, non explicari aut illustrari quod in antecedentibus non satis sit explanatum, sed argumentis confirmari probarique videtur, quod certa et definita ratione ante sit significatum. Quumque particula enim loco nostro rationis conclusionem inducat, id, quod ratiocinatione demonstretur, in praecedentibus iam dictum esse cogimus. Ita censendum, id, quod sententiis a verbis terra enim incipientibus concludendo efficiatur, i. e. dei membra partim ardentia partim refrigerata esse, priusquam ratiocinatio explicaretur, dilucide esse statutum. Idque etiam hoc comprobari videtur, quod in sententia: cur hoc idem non habeatur molestum in deo? verba hoc idem tam certa demonstrandi vi pronuntiantur, ut ad sola verba: quodque molestum est referenda non videantur, nisi ad ea verba quaedam adiuncta sint, quibus perspicue doceretur, quae res molesta esset intelligenda. Sic Caesar, ubi rem iam enarratam significat, pronominibus hoc idem utitur, de bell. gall. VII. 15: uno die amplius XX urbes incenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus incendia conspi- ciuntur. Postquam et codicum scripturam significetur et Schoemanni coniecturam ad loci rationem ineptas esse, pronomina vero hoc idem notionem quandam, quae in anteceden- tibus suppleretur, postulare est demonstratum Lachmanni emendationem sic incitetur eisdem rationibus refellendam esse, in dubio esse non potest. Nec vero verba minima ex parte cum significetur aut cum eis, quae eius loco coniecturis recepta sunt, facile construi pos- sunt. Quare Davisius commendare videtur: si minima in parte sentiatur; in Thanneri autem editione praepositio ex est omissa. Quodsi et minima ex parte et significetur corrupta sunt, sententiam genuinam, quam sana ratio postulat, ad scripturam codicum quam