19 in eam sententiam interpretetur, ut non ipsa ac tota res molesta, sed quasi quaedam umbra et imago intelligatur, optare ille iudicat, non interpretari. Quod idem in Beierum dicit, qui Wyttenbachii sententiam probans verbum significetur idem quod se ostendat esse iudi- cet vel significari dolorem aut molestiam eam putet, cuius quasi quaedam umbra atque imago sentiatur. Ita ea ratio, quam Davisius et Heindorfius coniecturis constituerunt, a Wyttenbachio Beieroque verbo significetur ad voluntatem interpretando efficitur. Notat autem Beierus: nos similiter de levi quadam et fugiente affectione, qua obiter tantum tangimur, et de doloris aut morbi quasi quibusdam praenuntiis vix ac ne vix quidem sentiendis dicimus: es meldet sich an, es läſst sich eine leise Anwandlung spüren. Eam quam vult verbi signiffcari notionem quum ipse a sermone latino alienam esse concedat, exempla nonnulla affert, quibus nomini significationis eam doceat esse vim ac notionem, qua quam de loco nostro profert sententiam possit comprobare. Sunt autem haec duo: Cic. de off. 1. 15. 46: neminem omnino esse negligendum, in quo aliqua significatio virtutis sit'; et Cic. de off. III. 11. 47: Plena exemplorum est nostra res publica, cum saepe tum maxime bello Punico secundo, quae Cannensi calamitate accepta maiores animos habuit, quam unquam rebus secundis: nulla timoris significatio, nulla mentio pacis. Tertium locum Schoemannus apponit: Cic. de off. I. 36. 131: anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur, ex quibus magna significatio fit, non adesse constantiam. Sed recte in Beierum quum alia, tum hoc explanat: nihil igitur his et similibus exemplis demonstrari potest, nisi quod nemo dubitat, significationem alicuius rei dici, quum signis quibusdam ostendatur, rem eam adesse; de umbra autem rei et imagine, ut Wyttenbachius, aut de levi affectione et quibusdam quasi praenuntiis morbi advenientis significationem dici solitam, id neque ista exempla neque alia, ut opinor, docent. De ipsa vero ratione, qua ductus Beierus verbo significari eam, quae dicta est, notionem esse demonstrare studuit, Schoemannus: Quousque quaeque lingua in dilatanda verborum significatione et huc atque illuc transferenda processerit, non ad aliarum linguarum similitudinem, sed ex eius ipsius usu et observatione statui debet, neque quidquam magis cavendum grammatico, quam ne quod potuerit fortasse dici, continuo etiam dictum esse credat.“ Quodsi contra Beierum acute videtur Schoemannus disputasse, tamen quam suam exposuit emendationem nobis minus probavit. Hoc quidem bene mihi videtur coniicere, pro codicum lectione significetur verbum afficiatur legendum esse: non item placet quod vult ad- verbium sic. Nam Ciceronem dicit scripsisse videri sic afficiatur(sc. corpus nostrum), quod et ad sententiam prorsus accommodatum sit et depravari in illud alterum propter quan- dam similitudinem litterarum facile potuerit. In utraque igitur editione librorum de natura deorum verba sic afficiatur ad ea notat esse referenda, quae paullo post de terrae membris partim ardentibus, partim refrigeratis explicentur. Sed quod recepit adverbium sic ab eis verbis, ad quae referri id vult, quum nimis longe abest, tum ratiocinationis hac propositione, quam dicunt, intercluditur: Terra enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei. Atqui particulam sic, ubicunque adhibetur, cum sententia quadam aut ante- cedente aut sequente, ad quam referatur, ita connecti oportet, ut inter particulam illam et sententiam adiungendam nihil interponatur, quod a re, de qua agitur et ad quam sic est referen- dum alienum sit. Ita fit ut ea ratione sic enuntietur, ut non intermisso sermonis ordine statim ea sequatur sententia, quae illud interpretetur. Sie hac particula Cicero utitur Acad.
lib. I. 8. 30: Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic 3*


