18
mentem, quae ex aqua cuncta fingeret. Sic dii possunt esse sine sensu?! Sed mentem cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore? In altero autem postremae sententiae membro mens iterum positum esse videtur, quod, si pro eo pronomen quoddam, velut ea, admitteretur, non solum ad mentem, sed etiam ad a quae id posset referri. Itaque ut sermo esset dilucidior, ne ulla exsisteret ambiguitas, in altero illo sententiae membro substantivi repetitio est admissa.
Commentatio III.
Rotundo Stoicorum deo miserrimam esse vitam Velleius exponit.
(cap. X. 24.)
Locum, quo Velleius in eos disputare instituit, qui ipsum animantem mundum esse deum eundemque et constantem et beatum dicant, et Klotzius et Baiterus sic excuderunt: Quae vero vita tribuitur isti rotundo deo? Nempe ut ea celeritate contor- queatur, cui par nulla ne cogitari quidem possit: in qua non video, ubinam mens constans et vita beata possit insistere. Quodque in corpore nostro, si minima ex parte f significetur, molestum sit, cur hoc idem non habeatur molestum in deo? Terra enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei. Atqui terrae maximas(Bait.: maxumas) regiones inhabitabiles (Bait.: inhabitabilis) atque incultas videmus, quod pars earum appulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo solis abscessu: quae, si mundus est deus, quoniam mundi partes sunt, dei membra partim ardentia, partim refrigerata dicenda sunt.*)
Codicum scripturam: si minima ex parte significetur corruptissimam esse, plerisque perspicuum est. Ac Davisius quidem haec verba vel a librariis addita vel misere corrupta esse existimat. Neque codices auxilium ferre censet. ‚Possem’, inquit, si minima in parte sentiatur: sed videtur ampliandum.“ Heindorfio autem placet: si minima ex parte sensu percipiatur. Moserus vulgatam, si recte explicetur, servari posse existimat, neque tamen docet, quomodo sit explicanda. Wyttenbachius quoque et Beierus(ad Cic. de Off. I. 15. 46) vulgatam defenderunt. Quos contra quum ea ratione Schoemannus videtur egisse, ut nihil paene addendum sit(Comment. I. ad Cic. libr. de nat. deor.— v. Opusc. acad. vol. III. p. 285; et comment. II. ad Cic. l. d. nat. d.— v. Op. ac. vol. III. p. 303— 305), primum huius rationes sunt exponendae. Wyttenbachium autem, qui verbum significetur
*) Lectt. var.: C: cogitare.— A: cogitare corr. in cogitari.— G: Dubinam.— A: ubinan. — B: ubi non(iitteris non expunctis; cf. Bait.).— E: ubi.— Orellius: insistere: quodque.— Mad- vigius: insistere. Quodque.— codices omnes: si minima ex parte significetur.— Lachmannus: sic incite- tur.— Schoemannus: sic afficiatur. Cf. Bait.[Cod. Glog. sit molestum: cur idem.— Paris.(E ap. Mos.): cur hoc ita non habeatur molestum cum in deo(video).— Norimberg.(K ap. Mos.): cur hoc ita molestum habeatur.— Cod. Red.: in deo molestum. Cf. Mos.]


