17
praeditam esse censens Thaletem, qui mentem talem deum esse doceat, negare debere con- cludit, deis sensum esse. Et cui certissima est res— ut est Epicureo— in eis, qui dei sint, esse sensus, is Thaletis sententiam satis refelli iudicat, quum demonstretur, ex ea esse conce- dendum, deos esse sine sensu. Quae quidem refellendi ratio scriptura codicum, quos supra diximus, his verbis proferri mihi videtur: Thales enim Milesius, qui primus de tali- bus rebus quaesivit, aquam dixit initium rerum, deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta fingeret. Sic dii possunt esse sine sensul? Ironice autem verba sic dii possunt esse sine sensu ab Epicureo Thaletis sententiae opponi liquet. Tum Velleius, qui Thaletem sine sensu deum esse dicentem errasse brevissime significavit, hunc pugnan- tia loqui demonstrat. Nam existimat Epicureus, si quis mentem divinam constare posse vacantem corpore putet, eundem etiam hoc pronuntiare debere, illam mentem, quae omnia regat, a naturis corporeis menteque imbecillioribus plane esse liberam et solutam. Et similis ratio Anaxagorae fuit, qui eam mentem, quam»oõy appellabat, ab elementis illis, quae 6 Gαμο%6Ot³ vocabantur, solutam ac liberam mundum regere docuit. Est igitur baec Velleii ratio: Si Thaletis sententiae perpetuitas et constantia esset, si prioribus eius dictis posteriora, posteriori- bus superiora bene iungerentur, diceret, mentem, quae sine corpore sensuque esset, non con- iunctam cum aqua, sed plane divisam ab ea esse. Haec vero Velleius audientium intelligentia fretus hoc modo breviter dicit: Sed mentem cur aquae adiunæit, si ipsa mens con- stare potest vacans corpore? Demonstrasse igitur sibi videtur, Thaletem errasse, primum eo quod mentem divinam cum aqua coniunctam esse voluisset, tum quod, quamquam e sua ratione concedere deberet, mentem sine sensu et corpore esse, secum dissentiens aquae tamquam corpori mentem adiunctam esse docuisset. Emendatio vero, quam proposui, non solum ad Epicureorum doctrinam aptissima, sed etiam ad codicum auctoritatem quam maxime accommodata est. Nam quae genuina esse censeo, ea paene integra codices exhibent. Quum enim pro mente in codice B' exstet mentem, ut notat Baiterus, id tantum mutavi, quod pro coniunctione et conieci sed. Unius autem litterae S, quam lectioni et addidi, vesti- gium in eorum codicum scriptura inveniri videtur, qui exhibent: sine sensu sine mente (Cod. E. I. ap. Mos.), sine visu et sine mente(Fa. M. ap. Mos.). Sententiae autem, quam loci nostri restituendam censeo, similis ratio iam Davisio fuisse videtur. Scribit enim haec: „Si nihil exciderit, ita reponerem: sic dii possunt esse sine sensu. At mentem cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore? Verum e Velleii ratione supra exposita dubium esse non potest, interpungendi modum, quem post verba sine sensu Davisius adhibet, non esse aptam. Porro particula sed cum loci sententia melius con- gruit, quam quod Davisius coniecit at. Atque si sed genuinum habetur, quomodo lectiones variantes, quum sine tum et, quae in codicibus inveniuntur, sint ortae facilius intelligitur. Facillima autem emendandi ratione in antecedentibus illustrata, Ciceronem neque errasse et elegantissima dicendi brevitate utentem Velleium fecisse ex Epicureorum consuetudine et doctrina accurate disputantem satis comprobatum nobis esse videtur. Quum igitur Klotzii, Schoemanni, Baiteri, Lambinum sequentium emendationes et falsas et Cicerone indignas esse mihi videar confirmasse: de eis rationibus, quas Schoemannus contra Klotzium in quinta de libro nostro commentatione(Opusc. acad. vol. III. p. 359. 60) protulit, disceptare non opus est. Ernestii vero scriptura: sine sensu et motu, quis est cui placeat? Denique locum, ita ut legendum arbitror, totum propono: Thales enim Milesius, qui primus de tali- bus rebus quaesivit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem eam
3


