Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

quid fabularis? Nonne qui es Epicureus deos censes sine sensu et mente esse non posse? Quid igitur dicis: si dii possunt esse sinesensu et mente? Nec vero ego deos esse sine sensu et mente arbitror; ergo, cui, quaesò, es persuasurus? Porro ponis: cur menti autem aquam adiunxisti, si ipsa mens constare potest vacans corpore? Die igitur mihi, Vellei, quippe quia neque tu neque ego ipsam mentem constare vacantem corpore censemus mentis enim divinae quasi corpus natura rerum videtur, contra quem disputas? An quamvis sciam, enuntiationum tuarum conditionalium utramque protasin ne te quidem ipsum veram esse putare, tamen existimas, me apodosi tuae utrique sanam rationem inesse iudicare 2* Iam plane ineptum esse Schoemanni itemque Lambini, Klotzii, Baiteri contextum apparet. Contra Schoemannus refragari se negans rationi, quam Thaletis exposui, facillime obiiciat, Velleium falsa exponere, quod Cicero falsa scripserit. At Velleium, qui Epicuri causam accurate periteque in ceteris agat, quis putet nostro loco tam absurda protulisse? Atque quum sit in aperto, Ciceronem, ut alibi Cottam ex Academicorum, Balbum e Stoicorum more inducit dis- serentes, sic Velleium ita dicentem facere voluisse, ut conveniret Epicureo: quis existimet, Ciceronem, e cuius scriptis Epicureorum doctrinam accurate percipimus, loco nostro in re ad intelligendum facili ignominiose errasse? Accedit quod Phaedri illius Epicurei celeberrimi libro in componendo primo libro de natura deorum diligenter usus est. Numquid igitur concedendum, Ciceronem id, quod recte ab illo doctum esse in dubitationem revocari non potest, non satis intellexisse? Pluris vero Ciceronem habere equidem audeo, atque errasse loco nostro librarios, errasse editores docendum. Vituperari autem a Velleio Thaletem nemo negabit, et qua de causa hoc fiat, est definiendum. Atque hoc primum tenendum est, non satis recte quidem Velleium exponere, quum Thaletem*) docuisse narret, deum esse eam mentem, quae ex aqua cuncta fingeret, sed tamen ea, quamquam minus accurata sint, ita dici, ut ad Epicurei opinio- nem sint accommodata, qui naturae et res et vires ex illis atomis, quarum aliae sint praeter alias, constare existimans, aquam illam Thaletis animantem ita esse comparatam censeat, ut mens sit praeter aquam. Iniuria autem Prellerus(hist. phil. graec. et rom. p. 10) haec notat: Cicero scribit veteris philosophi sententiam plane detorquens: Thales aquam dixit rerum initium, deum autem eam mentem, quae ex aqua cuncta fingeret. Cavendum enim, ne Velleii verbis Ciceronis opinionem explicari censeamus. Ille enim ex more atque sententia Epicureo- rum exponit, quumque eum Cicero ita facit disserentem, nihil detorquet. Nam Velleius mentem quandam per naturam rerum commeantem neque corpore humano neque sensibus humanis

HPlodopiag udοσ⁹ 2lr ⁹ρσων(dο al T) ppv p ddarog deeo*ro el*α), Ja,dv loον T ued e rod dorν 69 Tiv 19 uygdn Oddav val urd rd εμονν ν rourou pipr beroy zal Tourg 90(1 6 εε ot piprerai, roðr 36rν àαορν τπα ντιιον), did te di rodro va 1pe» 1a β⁴αν rauriw val did πσeνπν rd drρμαεα ν pbdev vpp de 4Teiν, 1 G, udo dg Q ryg gudeur elν rolg vygodg.

*) Cf. Arist. d. Anim. I. 5. Kal d» 16 64& d6 rrv auri(sc. Tyv PvT*) 41εειιφνα υν, 6ev Idœ; val Oadjs uij* vra r1 9 dedy elral. Diog. L. I. 27. àg ½ ds Td adroν do9 uredr»αᷣuατο, zal rdν.⸗υμον SuuuTov nal Sαιμιννν X1 99. Arist. I. I, I. 2. Kolue ε aal Oalis 38 3 dονυνμονεᷣνου⁶σ vuνντιμον T1 T)v Puxie urola edv, elrreg r0 A400 spy PvTv Speuv, Grοι τe Gi νσον νer. Diog. L. I. 24. 49¹⁶- r4A* Tamiag gpadlvy aurdv zal rotg d⁶o o 6να m⁴ννᷣα, revαιενμένο 6a Tys Aidou Tig ayτι⁴ος val roν MAtwrgov. Congruunt autem cum locis modo ascriptis quae apud Ciceronem sunt, de Legg. II, 11: Thales, qui sapientissimus in septem fuit, homines(dixit) existimare oportere, omnia quae cernerentur, deorum esse plena; fore enim omnes castiores, veluti quum in fanis essent maxime religiosis.