15
placet, id quod Heindorfius vult, posteriorem enuntiationem hypotheticam superioris esse epexegesin, neque opus est, verba et mente deleri. Cum Heindorfio autem Lambinus, Schoemannus, Baiterus, Klotzius eo consentientes, quod putant duas adesse conditiones, quarum protases duae exstent, sed unam tantum apodosin hanc: cur aquae mentem adiunxit, alteram excidisse lacunamque adesse arbitrantur. Ita Schoemannus verba quidem non praestans, ut dicit, sed universam sententiam defendens haec scribit: Si dii possunt esse sine sensu et mente, cur aquae mentem, menti autem cur aquam adiunxit, si ipsa mens constare potest vocans corpore. Interpretatur autem quae posuit hac ratione: ‚Scilicet Velleius non opus fuisse vult illa aquae et mentis commixtione, quae Thaleti placuit, sed satis fuisse, aut aquam solam poni sine mente, si quidem fieri possit, ut mente ac sensu carentes dii sint, aut mentem sine aqua, si possint dii absque corpore sola mente constare. Quodsi quis tamen vacillare hanc Velleii disputationem dicat, haud equidem refra- gabor: ita enim loquitur, quasi Thales aquam mente adiuncta deum esse dixerit, quod non est credibile, et duo ista contra sic ponit, quasi alterutrum sumi necesse sit, quod sane non concedendum est; sed scribarum nobis, non scriptoris peccata corrigenda sumpsimus.(Comm. I. ad Cic. lib. de nat. deor.— v. Opusc. acad. vol. III. p. 285. 86.) Idem alio loco: Quam recte Thaletis sententiam Velleius acceperit, quamque iusta sit reprehensio, quaerere nunc nihil attinet: non enim quid debuerit dicere, sed quid dixerit videndum est.’(Comm. V. ad Cic. lib. de nat. deor.— v. Opusc. acad. Vol. III. p. 359. 60.) Contra dicendum, quoniam codices loco nostro sint vitiati, et quid dixerit Velleius et quid debuerit dicere nobis esse quaerendum, et ita quidem, ut, si ex totius loci quum sana ratione tum codicum lectionibus sententiam protulisse Velleium credibile sit cum Epicureorum opinione consentaneam, nos quidem censea- mus, illum id quod debuerit dicere, etiam dixisse, ideoque nihil protulisse, nisi quod Epicureo dicere licuerit. Qua emendandi mea ratione proposita nunc est inquirendum, num probabile sit, Thaletem his verbis a Velleio refutari:„Si dii possunt esse sine sensu et mente, cur aquae mentem, menti autem cur aquam adiunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore. Haec quidem scribere non emendare, sed est corrumpere locum. Pro certo enim habendum, Epicureum illum, qui in mundis atomos, in intermundiis deos esse corporibus humanis figuraque humana atque sensibus praeditos doceat, in Thalete commixtio- nem illam aquae divinaeque mentis vituperare propterea, quod animum quendam divinum per naturam rerum commeantem non esse deum arbitretur. Atqui etsi concedimus, Velleium eam quam diximus commixtionem recusasse, tamen facile intelligitur, ei non illis rationibus verbis- que exponere licuisse, quae Schoemanno ceterisque placent. Namque si id quod Schoemannus Velleium facit loquentem Thaleti quidam dixisset, is magno opere mirans*) respondisset: Tu
[Paris., Norimbergensis(E. I. ap. Mos.): sine sensu sine mente.— Paris., Monacensis(Fa. M. ap. Mos.): sine visu et sine mente.— Thannerus: sine visu et mente.— Norimb., Monac.: admixtae pro adiunxit.— O: sicuti ipsa mens constare potest.— Gudianus(O. ap. Mos.): our aquis adiunxit.— Cf. Mos.]
*) Cf. Arist. Metaph. I, 38: r0 d) adν idodοσνσσντν ε*dτο rdg 4ν v* elde udα‿ G*νσαασά ag xdg elvah π‿d rνε ες ot. ydp sore dmavra rd dyra, zal 4 0d piyver u πσόroν al els 6&'eigerai eleuraoy, rig 40„ ovolag uroνενοιοσν⁸ν To* τἀοσε uera ⁵ααaουνε, rodro Gτοιτέναιον εα raur doε νᷣάν 8ludl τν νπτσαν, va did roöro oure yiyvedlcmοσν olovrat odre dadddνςαναν, ds ris rotauτss oidecs del dGονοιεανν..— 10 Hub»ro 2dos zal 16 lJos is rotaurs d9X o 10 aurd aderes Aupovder, dAlà OadJs 2u ò cis rou* dg x„d 8


