Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Commentatio II.

In Thaletem disputat Velleius Epicureus. (cap. X. 25.)

Velleius capitis decimi initio eos, qui mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerint, errare, seque ea de re in sequentibus esse disputaturum, breviter notat. Namque animum quendam per naturam rerum commeantem deum esse non posse arbitratur. Neque enim Epicurei deum esse iudicabant, nisi qui mente ac ratione ideoque sensibus, corpore, figura humana praeditus esset.*) Ex eis autem, qui quendam mundi animum esse deum censuerint sensibus, corpore, figura humana carentem, Velleius non solum fuisse Stoicos, verum talia etiam superiorum ultimum Thaletem aeque atque Anaximandrum, Anaximenem, Anaxagoram, Alemaeonem, Pythagoram ceteros protulisse demonstrat. Quare: Thales enim Milesius, inquit Velleius, qui primus de talibus rebus quaesivit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem eam mentem, quae ex aqua cuncta tingeret.' Deinde, priusquam ad Anaximandrum transit oratio, Thaletis opinio est refutanda. Sed quam editiones exhibent eius confutationem, tantum abest, ut Cicero eam scripserit, ut summa iniuria huic excudendo loco illata sit. Praeter Davisium enim Ernestiumque omnes, quorum contextus inspexi, editores Lambini sententiam comprobantes lacunamque in libris esse censentes vario modo eam explere conati sunt. Itaque Lambini, Schoemanni, Klotzii, Baiteri, quamquam inter se differunt, emendationum est ea conditio, ut eadem ratione refutentur. Neque Heindorfius aut Ernestius Ciceroni satisfecerunt. Davisium vero Velleii rationem, non verba coniecisse censeo. Iam ut illorum, quos primos nominavi, diiudicentur opiniones praecipue Schoemanni sententia examinanda, qui copiose et dilucide de loco nostro disputavit. Isque Heindorfium merito vituperat, quod scripserit haec: Si dii possunt esse sine sensu, cur aquae mentem adiunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore.**) Neque enim

*) Cf. quae ea de re aliis locis Velleius docet; cap. XII. 30: Iam de Platonis inconstantia longum est dicere. Quod vero sine corpore ullo deum vult esse ſut Graeci volunt, d⁶⁶μμμισνπ νν½ id quale esse possit, intelligi non potest; careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia, careat voluptate: quae omnia una cum deorum notione comprehendimus. cap. XIV. 37: Cleanthes autem tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circum- fusum et extremum omnia cingentem atque complexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat. Idemque quasi delirans in iis libris, quos scripsit contra voluptatem, tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione esse divinius. Ita fit, ut deus ille, quem mente noscimus atque in animi notione tanquam in vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat. cap. XVIII. 47: Quod si omnium animantium formam vincit hominis figura, deus autem animans est, ea figura profecto est, quae pulcherrima est omnium, quoniamque deos beati ssimos esse constat, beatus autem esse sine vir- tute nemo potest nec virtus sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est.

**) Lectt. var.: Codd. Leidensis 84, Leid. 86, Leid. 118(A. B. C. ap. Bait.), Paris.(D. ap. Mos.), Landes- hut.(H. ap. Mos.): sic. Erlangensis 38(E. ap. Bait.): si. Codices plerique: esse sine sensu et mente cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare potest vacans corpore. B(ap. Bait.): pro mente exhibet mentem. A: pro cur aquae legitur cura quae. C: curaque. GC: om. adiunxit.