Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

verbis tradito derivata esse apparet. Atque verisimile esse videtur, Phaedrum illum Epi- cureum, cuius libro Cicero in scribendo libro primo de natura deorum est usus, ea verba, quae Epicuri Diogenes tradit, exhibuisse: œrν ⁴ρμιμ⁶ν υεᷣτaeς vel ueotdα.(Quare Cicero, quum Epicureorum loquendi usum I. n. sequatur, et Velleium et Cottam verba ad numerum permanere proferentes fecisse et verba æcœr' dοινιμον uosorο vel simile quiddam, quod aut in Phaedri libro legerat aut mente tenebat, in latinam linguam vertisse videtur. Etiam id satis constat, verba ad numerum permanere, nisi in Velleii interpretationem recepta essent, Cottam in relationem non fuisse translaturum, quam Velleii interpretationis pro- tert. Sic e graeco exemplari in Velleii sermonem, ex eo autem in Cottae relationem Cicero- nem sententias illas verbaque transtulisse, pro certo habendum. Itaque v. permanere in Velleii orationem nobis est recipiendum, siquidem eius verbi vestigium quoddam in libris est. Offendimus autem in particula primum, in quam genuina lectio permanere vitiata esse videtur. Nam ea scriptura librariorum negligentia corrupta, accidere facillime potuit, ut qui- dam vitiato verbo particulam primum, quam genuinam esse suspicabatur, superscriberet. Quo factum esse videtur, ut quod inter lineas erat scriptum, ita in contextum reciperetur, ut mox ad superiorem lineam traheretur. Et ita illud verbum, quod loco genuinae seripturae insertum erat, ad antecedentia relatum et cum verbis non sensu iunctum est. Potuit autem e verbo permanere facillime fieri primum propter similitudinem, quae est eis verbis. Etiam Schoemannus, ut supra notavi, Diogenis verba: ar' dοσσm⁶αν υρσςσzag conferens apud Ciceronem verbum putat excidisse. Sed neque ipse id quod suspicatur constet' in contex- tum recipit, neque ratio, qua id adhibetur, grammatica placet, neque vestigia ulla in libris sunt, quibus, quo modo ex illo sit factum primum, cognosci possit. Quae quum ita sint, solum permanere coniectura recipi, cetera autem maximam partem plane ad codicum auctoritatem scribi, displicere non potest. Longe alia vero ac superiores voluerunt interpun- gendi ratione admissa ex Epicuri doctrina locum sic esse legendum existimo: Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo viderit animo, sed etiam sic tractet*) ut manu, docet: eam esse vim et naturam deorum, ut non sensu, sed mente cernatur, neque soliditate quadam nec ad numerum permanere ut ea, quae ille propter firmitatem mreοενte appellat; sed imaginibus similitudine et transitione perceptis, quum infinita simillimarum imaginum species ex innumerabilibus individuis existat et ad nos affluat, cum maxi- mis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intelligentiam capere, quae sit et beatae naturae et aeternae.

*) Codd. Leidensis 118 et Erlangensis auctoritatem sequens cum Schoemanno et Baitero legendum censeo: non modo viderit animo, sed etiam sic tractet. His enim coniunctivis in relativa enuntiatione, quae causalis, ut dicitur, habenda est, apte significatur, quo modo factum sit, ut Epicurus difficillimas res, quae una periodo nostra explicantur, tam subtiliter et astricte complectitur. Notat autem Schoemannus in Klotzium, non satis accurate codicum testimonia a viro diligentissimo examinata esse videri Namque Klotzius scripsit: non modo viderat animo, sed etiam sic tractat, ut manu. Et addit ille: Vix dubia videri potuit codicum auctoritas, quum id ipsum quod a me positum est, in duobus iisque omnium consensu praestantissimis Moseri A et N(Leid. 118 et Erlang.) diserte scriptum sit, quibus accedunt Rehdigeranus, Glogaviensis unusque ex Ottobonianis; e reliquis plerique saltem tractet, coniunctivum, non tractat, indicativum habent, unde consequitur, etiam alterius verbi coniunctivum restituendum esse, licet pro viderit proclivi errore in aliis viderat, in uno etiam videat scriptum sit.(v. Schoem. op. ac. vol. III. p. 363. sq.)