Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Cotta: Velleius: IV. ex eoque fieri, ut in haec intenta mens IV. tum[cum codd. legendum: cum] nostra beatam illam naturam et sempi- maximis voluptatibus in eas imagines ternam putet. mentem intentam infixamque nostram

intelligentiam capere*), quae sit beata natura et aeterna.

Sententias autem, quas Velleius et Cotta protulerunt, inter se congruere, earumque simillimum esse et ordinem et connexum nobis liquet. Et copiosius certe ac subtilius Velleius, Cotta, quippe qui referat alterius sermonem, brevius et dilucidius singula explicat. Tamen utriusque loci quum genus dicendi, tum etiam vocabula singula maximam partem inter se tam similia sunt, ut neminem fugiat, Ciceroni, ubi Cottam de percipienda deorum specie facit dis- serentem, quae Velleium dicentem fecerat, in mente fuisse. Pressior autem Velleii quam Cottae oratio est. Et quas sententias Academicus coniunctionibus copulativis, quas dicimus, coniungit, eas ita connectit Velleius, ut periodus exsistat apta et quasi rotunda constructio. Sunt autem quatuor, quibus utitur, periodi membra, quorum cum primo alterum particula nec, tertium autem quartumque per adversativam, quam grammatici dicunt, coniunctionem sed cum ante- cedentibus coniunguntur. Atque tertii membri duae partes cum quarto ita constructae sunt, ut altera pars ablativus sit, qui dicitur absolutus, altera enuntiatio a particula cum incipiens. Et hae tertii membri partes ita ad quarti sententiam pertinere videntur, ut quasi protasis tertia, apodosis sit sententia quarta. Iam ex eis notis, quas Velleii verbis a Klotzio excusis supra adieci, quae mea sit loci emendandi ratio, non ignoratur. Sed prius- quam certiora exponam, propter rei difficultatem, quae multis esse videtur, a Klotzio exhibita illa et Cottae et Velleii verba in linguam nostram ita vertam, ut meum de Velleii verbis iudi- cium magis illustretur. Exponunt autem haec

quae a deo(s. deis) affluant, similitudine et transitione perceptis. Denique quum Cotta, ubi sententiam, de qua quaeritur, memorat, his verbis utatur: neque deficiat similium accessio, explicari liquet, non unde, sed quo similia illa sive imagines veniant. Itaque scribendum ad nos.

*) Ex Heindorfii et Schoemanni iudicio v. intelligentiam obiectum est ad capere referendum. Et de ea re haec Schoemannus: Quid hoc est: intelligentiam capere, duae sit et beata natura et aeterna? Hocine dici potuit, ex divinarum imaginum contemplatione intelligi, quae natura beata, quae aeterna habenda sit? Equidem arbitror, beatitudinis et aeternitatis aliquam notionem sive intelligentiam animo nostro iam ante conceptam esse oportere, quam intelligere possimus, sitne aliqua natura pro beata et aeterna habenda: deos igitur, sintne beati et aeterni, iudicari a nobis non posse, nisi hoc quae sit beata et aeterna natura, iam ante cognitum habeamus. Scribendum igitur censeo: intelligentiam capere, quae sit et beatae naturae et aeternae, h. e. eam deorum intelligentiam, quae beatae et aeternae naturae notione constet: uroay, iris 461 uauaεᷣia rivg 2a¹ dodorov εααναςα. Ita hoc dicit Epicurus: imaginum istarum assidua contemplatione deorum naturae intelligentiam sive notionem ut beatae et aeternae animis nostris informari. Idem enim intelligentiam et notionem esse constat. Vid. de Legg. 1. 9. 20. add. c. 10, 39. 22, 59. Topic., c. 5, 27. Atqui non dici, quae sit beata et aeterna natura, sed qualis ea habenda sit, i. e. quae eius intelligentia sive notio sit, multo dilucidius his verbis apparet, quibus Cotta eandem sententiam exponit: ex eoque fieri, ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. Cf. Cic. d. nat. deor. I. 38. 106: hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati et aeterni intelligantur.(Quae qua ratione essent illustranda, supra expositum est(v. pag. 4.).

2*