10
catur, explicetur subtilius tertio, quumque altero qualis non sit deorum natura explanetur, quarto qualis sit illustretur. Itaque dubium non est, quin priora duo membra eos qui audiunt ad percipiendum Epicuri decretum instituant, tertio autem quartoque doctrina, de qua agitur, ipsa accuratius explicetur. Sunt igitur priora institutio, expositio posteriora membra. Atque est in aperto, et illa et hac doceri primum, quomodo oriatur in animo deorum notio, deinde qualis sit eorum natura. Quae quidem exponendi ratio vel eis, qui philosophiae studere non consueverunt, dilucida est. Id quoque constat, quoniam Cotta sententiis, quas memoret Velleii, verba praemittit sic enim dicebas, Ciceronem voluisse inducere Cottam accurate de sententia a Velleio exposita referentem. Atqui Cotta de eis, quae Velleius dixerit, dilucida enuntiat: ergo Velleius non minus recte de Epicuro disseruisse videtur. Sin autem obscura vel etiam mendosa Velleius locutus esset, Cotta profecto, qua est Academicorum calumnia, eius obscuritatem vehementissime vituperasset. Censeamus igitur oportet, Ciceronem ipsum, se fecisse Velleium recte, distincte, dilucide de Epicuro disputantem, existimasse. Quae quum ita sint, Ciceronem, qui loco altero subtiliter accurateque per Cottam de Epicuro tradiderit, altero obscure, confuse, perverse simillima exposuisse negamus. Quod ut affirmetur, primum est videndum, et argumentum et membra sententiae a Cotta expositae eis partibus, quae sunt Velleii sermonis, accurate respondere. E Klotzii autem horum locorum recensione, cuius verba tantum, non interpungendi rationem Velleii verba plane disturbantem exhibeo, dicunt
Cotta: Velleius: I. speciem deorum percipi cogitatione, I. eam esse vim et naturam deorum ut non sensu, lomitto: primum] primum non sensu sed mente cernatur II. nec esse in ea ullam soliditatem, ne- II. nec soliditate quadam nec ad nume- que eandem ad numerum permanere, rum ſaddo: permanere ut ea quae ille propter firmitatem reοειμαιαα ap- pellat III. a. eamque esse eius visionem, ut simili- III. a. sed imaginibus similitudine et transi- tudine et transitione cernatur, tione perceptis b. neque deficiat unquam ex infinitis cor- b. quum infinita simillimarum imaginum poribus similium accessio, species ex innumerabilibus individuis
existat et ad nos*) affluat
*) Lambini coniecturam ad nos, quam Menagius probat, iure Klotzius mihi amplexus esse videtur. Nam quod in optimis libris manu scriptis legitur et ab Ernestio Orellioque receptum est: ad deos(cod. B. ad eos corr. in addeos) absurdum esse nemo est quin videat. Davisio autem placet: a deis, Heindorfio et Mosero: et a deis ad nos affluat, Manutio, Baitero, Schoemanno: a deo. Atque Schoemannus exponit, se ad Heindorfii exemplum rescribere nolle: a deis ad nos affluat; nam ad nos addi nihil opus fuisse in illo contextu, qui quonam illam speciem affluere cogitandum sit, dubitare non sinat. Sed quoniam antea dictum est: infinita— species(das unendliche— Wesen, cf. quae Cotta profert: ex infinitis corporibus similium accessio) et quod eis verbis, unde species illa affluat, iam est significatum, id contra dicendum, non opus esse, hoc addi: a deo, sive quod Davisio placuit, a deis. Porro est in aperto, si Cicero sententiam 1. n. adhibuisset talem, qualis exprimitur verbis: a deo affluat, loci rationem fuisse postulaturam, ut verborum esset haec collocatio: sed imagini bus,


