Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eam que esse ejus visionem, ut similitudine et transitione cernatur, neque deficiat unquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri, ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. Ut vero verba soliditate quadam qua ille censet ratione cum cernatur construantur, tamen haec: nec ad numerum, ut ea, quae ille propter firmitatem drsOεναμννεᷣα appellat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis haec igitur cum cernatur praedicati loeo coniungenda esse nego. Neque enim verba ad numerum hoc modo construi possunt, quia, si id fieret, inter hos duos ablativos: soliditate quadam et imagini- bus perceptis sermonis aequabilitas intermitteretur. Notat autem ille ad verba ad nume- rum haec: Altero loco quum deorum vis et natura cerni dicatur ad numerum, non est, quod post ea, quae supra exposita sunt, attributi loco esse haec verba posse doceam, praesertim quum idem ex locis statim afferendis confirmetur, Sed exemplorum, quae attulit, nullo verba ad numerum attributi' loco adhibita esse comprobatur. Etiam de vi ac notione verborum nec ad numerum falsa docet Peterus, quum ea sic interpretatur: auch nicht von Volk ständigkeit der Theile(nicht in seinen Theilen vollständig). Neque enim unquam talia de deis disseruit ullus Epicureus. Atqui quo modo verba ad numerum essent interpretanda, supra expositum est(v. pag. 6. annot.). Ne verba quidem imagini- bus perceptis praedicati loco adhibenda esse, is non ignorat, qui ea ablativos qualitatis esse non posse intellexerit. Namque imagines illae, quae ab Epicuro appellatae sunt*⁴σια³α, simi- lia sunt simulacra rerum et sensibus subiectarum et sola mente percipiendarum. Atque illae emanant quidem ex omnibus rebus, sed non sunt ipsae res. Ergo dei non ex imaginibus illis constant. Errat igitur Peterus, quum scribit, Velleium iure dicere potuisse, deos imagines esse(!) atque Ciceronem potius scribere debuisse: sed imaginibus, quarum imagines similitudine et transitione percipiantur. Ita sane seribit, qui Epicuri doctrinam plane ignorat. Ablativos igitur imaginibus perceptis neque qualitatis esse, neque cum verbis soliditate quadam nec ad numerum ad cernatur esse referendos, satis est manifestum. Perobscurus locus ut tandem restituatur, num ejus loci ratione, quo Cottam Cicero Velleii verba facit retractantem, illustrari possit videndum. Jam Cottam ipsum audiamus, qui, ubi Epicureorum sententias diiudicat, Velleii sermonem memorans: Sic enim dicebas, inquit, speciem dei percipi cogitatione, non sensu; nec esse in ea ullam soli- ditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse eius visionem, ut similitudine et transitione cernatur neque deficiat unquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri, ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. Partes autem huius sententiae quatuor sunt. Primum enim breviter dicitur, quomodo et deorum notio ab homine percipiatur, et quomodo ea non oriatur(speciem dei percipi cogitatione, non sensu), deinde qualis non sit eorum natura(nec esse in ea ullam soliditatem neque eandem ad numerum permanere), tum, quomodo fiat eius naturae visio(eamque esse eius visionem, ut similitudine et trans- itione cernatur neque deficiat unquam ex infinitis corporibus similium accessio); denique demonstratur, qualem mens deorum naturam esse cognoscat(ex eoque fieri, ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet). Quorum sententiae membro- rum iam eam rationem ordinemque esse liquet, ut quod eorum primo breviter tantum signifi-