8
mit den Sinnen, sondern mit dem Geiste geschaut werde, nicht als ein Wesen von einer gewissen Dichtheit der Substanz(von dichter Substanz), auch nicht von Vollständigkeit der Theile(nicht in seinen Theilen vollständig), sondern als ein aus Bildern bestehendes Wesen, die durch ihre Aehnlichkeit und in Folgc ihres Ausströmens erkannt und wahrgenommen wer- den. Atque: illustrabuntur quae in hoc loco obscura sunt, inquit ille, zubi grammaticam verborum rationem eam esse statuerimus, ut verba soliditate quadam, ad numerum, imaginibus non adverbiorum instar, ut nostri grammatici dicunt, ad cernatur referantur, sed tamquam attributa ad subiectum eiusdem verbi ita trahantur, ut praedicati ratio habeatur, qua in re sequor G. T. A. Kruegerum, gr. lat.§. 298. p. 392, omniaque quae posui verba qualitatem deorum denotent.— Ratio autem huius insolentioris interdum dicendi generis ita videtur explicanda esse, ut non solum duo accusativi, quos obiecti et attributi v. praedicati dicunt, cum nonnullis verbis eo modo iungantur, ut alter accusativus per enuntiatum reddi possit, cuius praedicatum est verbum substantivum, sed etiam varia attributi genera, et geniti- vus qualitatis et ablativus et praepositio cum substantivo aliquo iuncta eodem modo ponantur'. Ad illustrandum id genus dicendi e Cicerone, Livio, Sallustio, Tacito exempla affert, quibus id tantum, quod notissimum est, comprobatur, et genitivos et ablativos qualitatis praedicati loco cum quibusdam verbis esse constructos. Quem sermonis usum velut his locis ab illo collatis esse videmus: Cic. d. nat. deor. I. 29. 81: Iovem, Iunonem, Minervam, Neptunum, Vulcanum, Apollinem reliquos deos ea facie novimus, qua pictores fictoresque voluerunt, neque solum facie, sed etiam ornatu, aetate, vestitu. Tac. Ann. 16. 18: Petronius habebatur non ganeo et profligator, ut plerique sua haurentium, sed erudito lux u. Itaque quis neget, Ciceroni, si quidem voluisset, e certa grammaticae ratione licuisse dicere: ea est vis et natura deorum, ut non cernatur soliditate quadam.(f. Cic. de nat. deor. I. 27. 75: ‚Illud video pugnare te, species ut quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat, nihil solidi, nihil expressi, nihil eminentis, sitque pura, levis, perlucida. Dicemus igitur idem quod in Venere Coa: corpus illud non est, sed simile corporis, nec ille fusus et candore mixtus rubor sanguis est, sed quaedam sanguinis similitudo: sic in Epicureo deo non rem, sed similitudines esse rerum. Sed illa quae Ciceroni proferre licuisse notavi, non sunt huius verba. Nam Petero est obiiciendum, illum ablativum qualitatis, quem attributi loco adhiberi velit, a Ciceronis loquendi usu videri plane alienum in hac librorum enuntiatione: ea est vis et natura deorum, ut non sensu, sed mente cernatur, nec soliditate quadam.— Minus ele- gans enim hoc esset sermonis genus, neque verisimile esse videtur, Ciceronem prope ablativum, qui dicitur instrumenti, alterum ablativum et quidem generis plane diversi, qui est qualitatis, paucorum tantum verborum intermisso spatio ea ratione enuntiasse, ut uterque ablativus ad idem verbum cernatur referretur. IIle autem, ut diversi generis ablativorum ad unum verbum relatorum usum probet, e Livio et Tacito haec affert exempla: Liv. 21. 62. 5: ‚et in agro Amiterno multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos' Tac. Agr. 16:„Trebellius segnior et nullis castrorum experimentis comitate quadam curandi provinciam tenuit. Sed primum neminem fugit, horum ablativorum usum multum differre ab illis ablativis, quos cum cernatur ille vult coniungi. Porro ascribendis illis locis id tantum effici potest, fieri potuisse, ut et Livius et Tacitus tam duro dicendi genere uterentur. At Ciceronem ea in re disserenda, de qua agitur, id repudiasse, e levitate perspicuitateque ser- monis apparet, qua disputantem inducit eadem de re Academicum Cottam. Is enim docet: Sie enim dicebas(sc. Vellei) speciem dei percipi cogitatione, non sensu, nec


