Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

huius loci et interpretandi quomodo periculum facerem, iam supra notavi(v. pag. 4. annot.). Ut vero Schoemanni ratio admittatur, qua verba imaginibus similitudine et tran- sitione perceptis ad cernatur refert, illa verba ita sunt intelligenda, ut antecedenti opponantur enuntiationi: nec soliditate quadam, nec ad numerum. Atque sententiae membris ita connexis ea est ratio, ut discrimen appareat, quod sit inter cernenda solida corpora atque videndas eas res, quae non sensibus, sed mente percipiuntur. Qua ex ratione illae res, quae rεοέιααα appellantur, sensu cernuntur, at quae in sensus non cadunt sola mente cogitan- tur, et quidem illae dico ex ea ratione, quae mea non est soliditate quadam et ad numerum percipiuntur, contra hae neque soliditate quadam neque ad numerum, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis comprehenduntur. Verum talia Velleius proferre non potuit, quippe quae Epicuri opinioni maxime repugnent. Namque ex huius doctrina et solidae res et res sensibus non subiectae ab animo cernuntur imaginibus, quae ab illis affluxerunt, perceptis. Non igitur verba sed imaginibus similitudine et transitione perceptis his oppo- nuntur: necsoliditate quadam nec ad numerum. Atque si illa his ita ut Schoeman- nus vult adiungerentur, alterum quod esset periodi membrum inde a verbis quum intinita incipiens, ut grammatici dicunt, dowydércoe cum antecedente sententiae parte connecteretur. Quod asyndeton ne locum haberet, alteri periodi membro, ut iungerent dissoluta, alii deinde alii que addiderunt, etsi in codicibus ne minimum quidem harum lectionum vestigium inest. Quae in Schoemanni opinionem in antecedentibus sunt exposita, ea non minus ad refellendas Ernestii, Heindorfii, Moseri, Orellii, Klotzii, Baiteri ceterorum rationes pertinent, qui in periodi nostrae membris et digerendis et interpungendis ideoque in emendando illustrandoque loco item atque ille perverse egerunt.

Exstitisse tamen doctissimorum horum virorum auctoritate fretos lectionis vulgatae defensores, mirum non videtur. Velut Ferdinandus Peter(Programm des Saarbrücker Gymna- siums, Herbst 1861) e Ciceronis potius scribendum ei erat: e vulgatae verbis expedien- dae difficultatis rationem erui posse existimans interpretandae priori parti prolatae de Epicuro sententiae operam navavit. Isque in linguam nostram locum vertens sententiam, quam tuetur, his verbis illustravit:Epicurus lehrt, das Wesen der Götter sei von der Art, daſs es nicht

spatio similium consistit.(Opusc. Plaut. I. p. 191). Aptius vero nullum verbum invenimus, quo Ciceronis eo loco, de quo agitur, v. numerus interpretaremur, quam quod dedimus illud: Quantitätsverhältnifs. Nam hoc signiflcat et id quod substantivum multitudo et id quod magnitudo declarat. Solidis autem corpori- bus omnibus, quia ex multis partibus constant habentque in se concreta quaedam et expressa et eminentia, et magnitudo et multitudo est. At deorum est species quaedam ut Epicurei putant quae nihil concreti habeat, nihil solidi, nihil expressi, nihil eminentis, sitque pura, levis, perlucida'(v. Cic. d. n. d. 1. I. 27. 75). Quae quum ita sint, nulli Epicureorum deo numerus esse potest. Itaque deorum natura non potest ad numerum permanere. Atqui in solidis quidem corporibus esse numeros sive aoενmνοον*ς ait Plato quum scribit: Toug doυνι&ρνιυνςι ον G⁶⁴,μασντο zal* ν⁴oroy rνν ενεοαν τ⁴ς ϑέ‿σεα.(Leg. 2. p. 668.) Quo quidem loco, quum ορσmάsƷ i. d. ergov denotare videa- tur, et de partibus corporis, quarum est multitudo, et de numeris sive metris, quae huic multitudini esse liquet, exponitur. Sed quae de solidis corporibus Plato dicit, ea de Epicureorum deis, quibus quasi corpora sunt, enuntiari non licet; itaque ad numerum non permanent. De notione verbi ugedrérag cf. H. Stephanus, apud quem haec legimus: Frequenter autem dicitur uptoraddat quod extat et in natura rerum est, q. d. Substare, sicut uæοτασνς interdum redditur substantia, s. subsistere.(Ab urdg xeev distinguit Plutarch. Mor. p. 1081, F: Xgrdimxm.. T6 usν τρρννυνο rod Tou al rd sAAov oug drdg xee, dAd ugedrpuederG, bvo s ixdg6 uerög.)