6
ultro ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae, quarum receptacula in nostris oculis sunt. Et Quinctil. Instit. Or. X. 2: Epicurus figuras e summis corporibus dicit effluere.) Non igitur solida corpora, sed simulacra tantum eorum animadverti Velleius censet Epicureus. Nec propter soliditatem, quae corporibus sit, ullas res cerni ei dicere licet. Quare Cicero ea, quae Schoemannus vult, nisi rem notissimam ignorans, Velleium dicentem facere non potuit. Atqui errasse Ciceronem Schoemannus sic profitetur: Also hat Cicero hier verkehrt geschrieben und wahrscheinlich selbst nicht verstanden, was er schrieb. Tamen ex eo, quod Cicero libri nostri cap. XXXVII. 103. Academicum Cottam inducit recte disputantem de Epicuri sententia, quae loco nostro est in quaestione, dubium esse non potest, quin ille in ea Epicuri doctrinae parte, de qua Velleius agit, accurate versatus fuerit. Non potuit igitur Cicero l. n. falsa proferre. Quum vero diligentius de ea re infra egero, perspicuum erit, eum verba cerni soliditate dqduadam non potuisse ita construere, ut haec illis esset ratio: vermöge ihrer Festigkeit erkannt werden. Atque qurius certe hoc esset dicendi genus, quam ut illi esset comprobatum. — Tum Schoemannus, quamquam non satis sibi liquere notat, quomodo verba ad numerum ad cernatur sint referenda(ed. alt. p. 59), tamen illa ad hoc ita retulit, ut locum sensu plane privaret. Quod quidem factum non esset, si verbum constet, quod ex Diog. Laert. lib. X. 139 fortasse ponendum esse censuit, in contextum recipiens cum verbis ad numerum construxisset. Nec vero verba sed imaginibus similitudine et transitione percep- tis cum v. cernatur connectere dubitat, quamquam, quod his verbis sit dietum, mirum esse existimat. Notat enim: imaginibus, similitudine et transitione perceptis. Auch dieser Ausdruck ist höchst wunderbar. Die Structurverbindung fretlich mit dem obigen cernatur wäre ohne Anstoſs und ähnlich lesen wir unten c. 37. 105.D Atque confert quidem, quae hoc loco legun- tur: eam esse eius visionem, utsimilitudine et transitione cernatur; et haec: neque eandem[speciem] ad numerum permanere; sed haec non eadem signifi- care putat atque ea quae loco nostro dicuntur. Quod is contendit, argumentis non probavit. Neque id mirum videtur, quippe quod ex eis, quae ad lib. I. cap. 37. 105 notat, apparet, nihil certi eum de significatione verborum: ad numerum permanere sensisse. Namque haec ibi scribit: neque eandem ad numerum permanere scheint zu bedeuten, dals die göttliche Gestalt in Absicht auf die Zahl— aber welche Zahl?— nicht immer dieselbe, sondern wandelbar sei. Ob aber Cic. dies wirklich gewollt und wenn er es gewollt, ob er damit Epi- curs Ansicht getroffen habe, ist schwer zu sagen. Epicurs Worte selbst Diog. Laert. X. 139 geben uns auch kein Licht und sind ohne Zweifel nicht unverdorben.“*) Emendandi autem
*) Quum ad rem pertineat, certiora quaedam de verbis ad numerum permanere sunt exponenda. Et tenenda sunt ea, quae de Diogenis illo loco supra(v. pag. 4. annot.) notata sunt, ubi Diogenis verba aar dενι,ν⁵⁶ν ugeorärag in nostram linguam sic verti: nach einem Quantitätsverhältnisse bestehen. Notionem autem substantivi numerus Rostius ita explicat: Numerus igitur omnibus tribuitur, quae non unae sed plures eiusdem generis in rerum natura inveniuntur, et quarum copiam animo non aliter repraesentare possumus, nisi eam certo aliquo modo definiamus. Id quoniam metiendo fit, sequitur, ut mensura cuique rei conveniat, quae ex pluribus partibus composita sit. Sed quum suprema mensurandi lex in observanda aequalitate cernatur, pro natura con- iunctarum partium duplex mensurandi ratio est. Nam si mentis aciem ab eis, quae in sensus incurrunt, abducimus, duo sunt, quae rem compositam efficiunt, partium multitudo et magnitudo. Illam metimur, quum singulas partes per se singillatim discernimus: hanc, quum spatia, quae partibus explentur, inter se comparamus. Quo quidem utroque mentis labore informatur animo notio numeri, quae in definita comprehensione partium vel inter se vel


