5
apposuisse memorat Arnobii haec: Quas(rationes) possit videre qui volet et contrec- tare quemadmodum dicitur manibus(I. II. c. 71) et ipsius Ciceronis affert exemplum, de re publ. I. 10: sic affirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu.— Praeterea in particula primum offendens in utraque horum librorum editione Ciceronem docet, quamquam primum admiserit, in sequentibus deinde negligentia omisisse. Addit fieri posse, ut ea particula locum habeat ante verba quum infinita simillimarum.— Rt in altera commentatione, quam dixi, ad Cic. l. de nat. deor. eadem de causa ita disseruit:„Deinde quum Epicurus hoc primum docuisse dicatur, quonam modo divina natura cerneretur, alterum hoc esse apparet, ut docuerit, qualem esse naturam deorum intelligeremus, id quod exponitur proxima periodo inde a verbis: quum infinita simillimarum imaginum species. Hoo Lambinus intelligens particulam deinde huic periodo praeponi voluit. Sed leniore medicina reponas quum que, id quod etiam Walkero in mentem venisse video. Nam saepenumero in eiusmodi enumeratione post primum non deinde, sed aliam quampiam coniunctionem poni solere nemo ignorat. Tamen neque primum neque deinde aut que in contextum reci- pienda censeo. Nam qui ea ratione primum dictum esse existimat, ut in sequentibus parti- cula quaedam, quae ad id referretur, sive poneretur sive ex ceteris intelligeretur, is Ciceronem concedat necesse est, si duabus particulis sic usus esset, eas orationis partes, quibus, quid docuisset Epicurus, esset demonstraturus, illis particulis distinguere debuisse. Ex ea igitur ratione scribendum fuit: primum docet(vel: docet primum) eam esse vim et naturam deorum, ut non sensu sed mente cernatur. Et similiter Cicero, de off. I. XIV. 42: NVidendum est enim primum, ne obsit benignitas et iis ipsis quibus benigne videbitur fieri, et ceteris, deinde, ne maior benignitas sit, quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur'. Sed talis verborum collocationis, quam disserendi elegantia postulet, vestigium nullum in codi- cibus invenitur. Qui tamen eo loco, quo codices exhibent, primum ponendum esse voluerit, ei hac ratione locus est illustrandus, ut ad verba ut primum non sensu sed mente cer- natur hoc alterum Epicuri decretum annectatur: nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae—. Ita ad particulam primum, qua primum, quod I. n. enuntiatur, illius dogma significatur, refertur iam copulativa quam dicimus coninnctio que, quae est in particula neque sive nec adiungente alterum ad priora quod fuit Epicuri decretum. Qua ratione admissa, verba soliditate quadam eodem modo cum v. cernatur, quo sensu, quo mente construuntur, ita ut dicatur: docet eam esse vim et naturam deorum, ut cernatur primum non sensnu, deinde non soliditate quadam.(Quod quidem intelligens qui vulgatam legit scripturam hanc: ut primum non sensu, sed mente cer- natur, nec soliditate quadam, is cum Schoemanno, etsi de particula quadam ad pri- mum referenda is aliter cogitat atque modo positum est, verba soliditate quadam ablativos quos dicimus caussae habet his verbis illustrandos: vermöge ihrer Solidarität. Et Schoemannus quidem haec notat: ‚Daſs nun aber die festen Körper vermöge ihrer Solidarität gesehen würden,— und anders läſst sich Cicero's Ausdruck nichrt deuten, widerspricht durch- aus der Epicurischen Ansicht.“ Ita cum illa interpretandi ratione consentire non potest, qui id quod Schoemannus ipse urget, considerat, Epicureos negantes ipsa cerni corpora solida, docuisse — ut est apud Gellium— affluere semper ex omnibus corporibus simulacra— sive imagines— quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre, atque ita fieri sensum videndi. (Gellius, noct. att. l. V. c. 16. Cf. Macrob. Sat. VII. 14: Censet Epicurus ab omnibus cor- poribus iugi fluore quaedam simulacra manare, nec unquam tantulum moram intervenire, quin


