3
autem vult: qui res occultas et penitus abditas non modo viderat animo, sed etiam sic tractat ut manuz loco verborum a Manutio et Schoemanno receptorum: a deo affluat, cum Heindorfio Moseroque probavit: ad nos adfluat, denique pergit his verbis: tum maximis voluptatibus.— Ernestius autem e codicibus: cum maximis—; in ceteris cum Klotzio consentit.— Orellius illum secutus tamen scripsit: sed etiam sio trac- tet, ut manu nos ducat.
Iam ei quos dixi in constituenda loci universa sententia non adeo discrepare videntur. Atqui Schoemannus, qui accuratius locum tractavit, eum censet in ea conditione versari, ut Ciceronem perverse scripsisse atque ne intelleisse quidem gquid scripserit, contendere non vereatur. Hoc quum gravissimum sit, quod viro quum litterarum studioso tum Graecorum philosophiae admodum gnaro, vitio detur, quaerendum, num iure sit dictum. Atque ita videtur agendum, ut primum demonstretur, quibus causis fieri non potuerit, ut Cicero soriberet, quod Manutius, Lambinus, Turnebus, Davisius, Ernestius, Heindorfius, Moserus, Nobbius, Orellius, Schoeman- nus, Klotzius, Baiterus, ceteri voluerunt.
Quod ut evidenter doceatur, quamquam quae Epicuri opinio fuerit de universi princi- püs*), i. e. de inani corporibusque, de mundis et intermundiis, de diis rebusque caelestibus, de mentis cogitatione ac sensibus, in primo Ciceronis libro de natura deorum accurate expla- natur, tamen, priusquam ad rem accedamus, quae ad interpretandum locum pertinere videantur, quaestioni praemitti utilissimum videtur. Docet autem Epicurus: Universum sive natura rerum e corporibrs et inani constat. Et res naturae tum fiunt tum intereunt. Quare opus est materia quadam, ex qua gignantur. Atque sunt prima quaedam simpliciaque corpuscula, quae, duum dividi non possint, atomi dicuntur. Sunt eae solidae et immutabiles naturae differuntque inter se forma, magnitudine, gravitate. E densissimis autem et solidissimis atomis eae res sive corpora gignuntur, quae visu, auditu, gustatu, odoratu, tactu percipiuntur. Etiam deis, qui sunt figura humana et in intermundiis habitant, corpora sunt. Quae e levissimis atomis constant, ita ut in re non corpora sint, sed quasi corpora, sanguisque eorum non sanguis, sed quasi sanguis. Percipiuntur autem et solida corpora, quae reοενανεα Epicurus appellat, et ea, quae quasi corpora sunt, quibusdam imaginibus a rebus ad animum affluentibus. Atque quod in homine sunt et sensus, qui corporis partes videntur solidisque ac gravioribus atomis forman- tur, et mens, quae ex levissimis ignique simillimis constat: imagines illae, quae e solidis corpo- ribus exeunt, per sensus, contra imagines ab illis quasi corporibus affluentes a mente per- cipiuntur. Sunt igitur imagines non ipsa corpora, sed simulacra tantum a corporibus affluentia. Eisque est idem ordo eademque atomorum forma ac corporum superficiei. Ita imagines sunt quasi formae sive effigies rerum. Summa autem tenuitate superant res, sive sensibus eae, sive menti sunt subjectae. Atque nullum est temporis punctum, quo non simulacra plurima e cor- poribus prodeant. Neque singula possunt discerni simulacra e corpore quodam exeuntia, quod alio abeunte aliud protinus in huius locum succedit servatque eundem atomorum ordinem, qui est in corporis superficie. Quomodo fit, ut cuique corpori certa eademque forma esse videatur. Corpora autem imaginibus exeuntibus non minui, non potest mirum videri. Summa enim est
*) Cic. de fin. I. VI. 21. Atomi, inane, imagines, quae eldoaa nominant, quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus, infinitio ipsa, quam dætpiav vocant, tota ab illo lsc. Democrito] est; tum innumera- biles mundi, qui et oriantur et intereant quotidie.
1*


