Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Commentatio I.

Quid de cognoscenda deorum natura Epicurus docuerit. (cap. XIX. 49.)

Velleius Epicureus, quid docuerit Epicurus de natura deorum, exponens posteaquam Epicureorum more et esse deos et beatos aeternosque atque humana figura esse contendit, quae de natura deorum eisque cognoscendis ab Epicuro acutius inventa dictaque subtilius sint, audientium intelligentia fretum brevius, quam causa desideret, se disserturum esse dicit. Sed quas de ea re profert pressas atque concisas sententias, eas neque in libris manu scriptis neque in editionibus ita esse excusas, ut Cicerone sint dignae, plerisque est in aperto. Ac Schoe- mannus quidem: Locum hunc omnium difficillimum, inquit, et cuius certam omni- busque numeris absolutam interpretationem vix quisquam, ego certe hoc tempore proponere non possum, aliqua tamen ex parte emendandum esse censeo.(Comment. II. ad Cic. lib. de nat. deor. v. Opusc. acad. vol. III. p. 315.) Et Velleium haec disserere vult: Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo viderit animo, sed etiam sic tractetut manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmitatem mπεαεσέιανεαᷣ appel- lat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis: quum ſque] infinita simillimarum imaginum species ex innumerabilibus individuis existat et a deo affluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intelligentiam capere, quae sit et beatae naturae et aeternae.*)

Eadem fere ratione locum legit Baiterus, qui in postremo periodi membro librorum auctoritate fretus recepit: quae sit et beata natura et aeterna. Item Klotzius, qui in ceteris quod libri exhibent scripsit: quum infinita simillimarum; in antecedentibus

*) Quas I. I. libri exhibent variantes lectiones memoratu dignas, iam addo. Codd. Leidensis 118(C ap. Bait.), Erlangensis n. 38.(E ap. Bait.), Orellius, Schoemannus, Baiterus: viderit. Leidensis 84(A ap. Bait.), Polatinus n. 1519(P ap. Bait.), Davisius, Ernestius, Moserus, Klotzius: viderat. Leidensis 86(B ap. Bait.): videat. plerique codices, Orellius, Schoemannus, Baiterus: tractet. Leidensis 86(B) Davisius, Ernestius, Moserus, Klotzius: tractat. plerique codices, Manutius, Davisius, Ernestius, Moserus, Klotzius, Schoemannus, Baiterus: ut manu. Cod. Glogaviensis, Vaticanus N. 1944: ut ducat nos manu. Turnebus: ut manu ducat(om. docet). Lambinus: ut manu ducat docet. Heindorfius, Moserus(ed. min.), Orellius, Nobbius: ut manu nos ducat, docet. plerique codices: doceat, Manutius conj. docet. A. B. C. E.(Bait.): steremnia. omnes codices, plerique editores: cum(c. in rasura habet A; Bait.). Davisio, Heindorfio placet: duum enim. Lambinus: deinde quum. Walkerus, Menagius, Schoemannus: cumque. C pro ex: et. A. C. F. P. Ernestius, Orellius: ad deos. B: ad eos corr. in addeos. Manutius, Schoemannus, Baiterus: a deo. Davisius: a deis. Lambinus, Menagius, Klotzius: ad nos. Heindorfio et Mosero placet: et a deis ad nos affluat. B: cum corr. ex tum. Walkerus, Klotzius: tum. A. W. Zumpt: defixamque. Heindorfius et Schoemannus intelligentiam capere interpunctione non dirimunt. Codd: quae sit et beata natura et aeterna. Bake: quam sit ea beata. Schoemannus: quae sit et bea- tae naturae et aeternae.