Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

COMEXTXTIOXER CRITICAE AD(dCERONN LIB. J. DE ATURA DEORUH.

Prooemium.

Non ignorant qui modo mediocriter in hoc genere litterarum versati sunt, inquit Schoemannus, quam multis adhuc quamque gravibus mendis Ciceronis scripta, quum cetera tum praecipue philosophica deformentur, quibus eluendis parum plerumque subsidii codices, quotquot hactenus collati sunt, suppeditent. In mendosissimis autem merito illud opus numera- tur, quod haud scio an propter gravitatem quaestionis ceteris omnibus praeferendum sit, libros dico de natura deorum'.(Commentatio I. ad Cicerdnis lib. de nat. deor. v. Opusc. acad. vol. III. pag. 280.) Itemque de his libris Creuzerus: Eruditi norunt, quaenam eorundem hodieque sit textus conditio. Ac paene dixerim, huius integritati illam ipsam et gravitatem et praestantiam offecisse. Etenim hae virtutes in causa videntur fuisse, cur hi libri inde a primis post Chr. n. saeculis ad medium usque aevum extremum legerentur a litterarum studio- sis et in scholis tractarentur. Unde factum est, ut iidem nimium quantum descripti etiam ab indoctis, et per manus traditi saeculorum labentium sordes et ipsi paullatim contraherent, praecipue Graecae linguae scientia per Europae plurimas partes obscurata.(cf. Friderici Creuzeri praefatio, in Moseri edit. mai. lib. de nat. deor., pag. V.) Atque horum librorum codices qui exstant omnes ex uno exemplo derivatos esse corrupto, quod multis locis a correc- tore minus perito fuerit mutatum, eos qui contextus conditionem satis inspexerunt, non potest fugere. Itaque etsi, ut ex artis regulis contextus restituatur, digerendis libris manu scriptis maxime erit studendum, ita ut natura indoleque eorum perspecta a fallacibus fide digni segre- gentur, quibus prae ceteris confidatur: tamen ubi ad unum omnes libri aut mendosissimam scripturam eandem aut complures lectiones a genuinis Ciceronis verbis recedentes exhibent, omni codicum auxilio destituti maximeque certa ratione confidentes conjecturae periculum faciemus. Sed pro ea brevitate, quae huiusce generis opusculis esse solet, nonnullos tantum mihi elegi emendandos locos, quorum ea est in libris manu scriptis lectionum conditio, ut vel docti viri Ciceronem in libro componendo ignominiose errasse non veriti sint profiteri. Ita quum librarios, non Ciceronem peccasse demonstramus, huius viri, cuius laudem imminuere multis nunc nimis placet, suscipimus patrocinium.

1