Aufsatz 
De Chaeremone poe͏̈ta tragico / scripsit et fragmenta exhibuit Henricus Bartsch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

videntur fuisse comparata, ut nomine quidem tragoediae essent, re autem vera ad comoediae indolem propius accederent. Fuit igitur poeta et nomine et arte qualis tunc quidem erat tra- gicus, sed qui indolem rationemque fabularum spectanti facile comicus videri posset.

CAPVT SEXTVM.

DISsPVTATVR DE NVMERORVM RATIONE.

Versuum numeros quales fecerit Chaeremo tum ex fragmentis licet coniicere tum Aristote- lis Athenaeique quoddam ea de re testimonium superest. Inde autem quum potissimum pen- deat illa quaestio quo iure Chaeremo comicus vocetur poeta, de metris paullo accuratius commentandum est..

Poeta quamquam multo post Ol. LXXXIX et XC vixit*), numeros tamen, quantum quidem colligi ex fragmentis potest, omnino fecit elegantes et ad tragicam gravitatem satis compositos. Qua de re minime audiendus est Gruppius(Ariadn. p. 565) neque Hoffmannus (. LCp 365), quos secutum esse Welckerum(p. 1084) miror. Nempe ex locis aperte cor- ruptis argumentum peti non potest quo poetam negligentiae aut levitatis arguamus. Exemplo imprimis est fragmentum ex Oeneo fabula servatum, cuius in XVII versibus nihil fere depre- hendas quo metricam rationem ab tragico neglectam dicas. Reperiuntur in eo perrarae solu- tiones(tres tantum dactyli, quattuor tribach., anapaesti nulli), contra saepissime admissi spon- dei(in prima sede X, in tertia VIII, in quinta, sed sine caesura, II), nusquam vero in pari sede; v. 10 puris iambis constat. Eandem metrorum rationem vides etiam in reliquis frag- mentis observatam fere omnibus:

1. Spondeus in iis admissus prima et tertia sede saepissime, etiam quinta, sed non nisi illa censurae lege de qua admonuit Porsonus strenue observata.. 7

2. Tribrachorum usus contra rarissimus, ita ut vel ea in re poeta magis prioris aetatis tragicos secutus esse videatur; in quinto pede nusquam reperitur. 1

3. Idem valet in dactylum, quem fragmenta nusquam in quinto pede exhibent, sed tan- tum in tertio atque primo.

4. Etiam anapaestis usus poeta est perraro neque iis nisi in prima sede et uno eodem- que vocabulo(Alphes. v. 4; Dionys. frg. II et III; Io. Centaur. II v. 1).

Praetermisimus autem in his locos aperte corruptos, ad quos referendi sunt Alphesib. v. l et 2; frg. inc. XV v. 3, XXIII, et leni coniectura sanatos, ut Oen. v. 1 et V. 15. 4

Sed tamen restant versus nonnulli Chaeremoni ascripti, in quibus metricam tragoediae rationem aperte videas neglectam. Qui quum perpauci sint, facilis est suspicio, poetam cuius

9 De mutatioue eo tempore in re tragica facta constat primum monuisse Hermannum. cf. eius Opusc. I p. 135 reliquos locos collegit Zirndorferus de chronol. fabularr. Eurip. p. 3. N. 4, attulit etiam Welckerus Tragg. Gr. p. 916. cf. Bernhard. Synt. Graec. p. 13. N. 28. 3