Aufsatz 
De Chaeremone poe͏̈ta tragico / scripsit et fragmenta exhibuit Henricus Bartsch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

cula fingit, ita ne hoc quidem tragoediae dignitati accommodatum est quod sacpe de se ipse spectatores aperte commonet(cf. Polluc. IV, 16. 111 sq.). Quid, quod orationes eius tra- goediis insertae ipsae nonnunquam quendam parodiae lusum praebent, ut in Oreste, Hippolyto aliis que fabulis cerni licet, neque idem dubitavit vel adeo certos notare homines qui etiamtum in nepublica versarentur, ut Cleophontem(cf. Schol. ad Or. v. 891). Neque postero tem- pore tragicos poetas ab celebrium hominum irrisione abstinuisse scimus). Quae alia in hac caussa possunt afferri, veluti quod ab traditis fabulis ad ficta argumenta Agathonis aliorumque recessit tragoedia, ea licet non minus gravia hoc loco sciens praetermitto. Sunt autem haec omnia documento, artos illos limites qui primitus inter distincta poesis genera intercederent, iam inde ab Euripide etiam in tragoedia ita relaxatos fuisse atque deinceps fere sublatos, ut ipsis tragicis poetis facilis quidam ad comoediam aditus pateret 4).

Neque de omnibus omnino poetis qui iidem et tragoedias et comoedias scripsisse feruntur liquido patet, num id grammaticorum tantum incuriae atque errori tribuendum sit; neque omnem dubitationem exemit Meinekius, quamquam de plerisque rem confecit. Quid, quod ipse vir clarissimus sequentibus quidem temporibus legem illam passim migratam esse conce- dit exemplum afferens Philostrati Lemnii et Nicolai Damasceni(Hist. crit. p. 503), quibus alia adiungi possunt. cf. Welcker. p. 1268 sq. p. 1323. Quamquam apud' eos sane temporis habenda est ratio. Sed vel de Jone quem etiam comoedias scripsisse tradit Schol. ad Ari- stoph. Pag. v. 830, eiusmodi dubitationem iniici posse contra Nieberdingium demonstravit Welckerus p. 943 sq.; eadem suspicio cadit in Philoclem, de quo quae disputavit Meinekius p. 521 sq., ipse non diffitetur omnia admodum dubia esse, atque etiam in Timoclem, comi- cum quidem poetam, quem eundem tragoediae scriptorem perhibet Athenaeus(IX p. 407. b); de alio enim Timocle, tragico poeta, quem a comico distingui verbis: de auœxl œυνρρdε, censet Meinekius(p. 430), nemo veterum prodidit. Qua de caussa etiam Bernhardyus(Synt. Gr. p. 14) Timoclem primum ex comicis fuisse dixit qui simul tragicus fuisset. Calliae, qui poeta antiquae ascribendus comoediae est, yoa⁵ατiν oœνανρi nescio an hoc loco in quae- stionem vocari possit, quum quod eius operis consilium fuerit non satis constet; certe aliquam

Helena novum illud genui inchoasse statuit inter tragoediam comoediamque interiectum. Neque Firnhabe- rus, acer ille Euripideae artis defensor, potest quin concedat(Zeitschr. f. AW. 1839. p. 13 sd.) hanc fa- bulam, si quam aliam, comoediae indoli ex parte quidem esse propiorem eique insertas scaenas a prisca tragoediae dignitate prorsus alienas. Qua de caussa eidem probabile videtur, Helenam quoque, ut Alce- stin, quartum in tetralogia locum obtinuisse; de aliis Euripidis fabulis eandem suspicionem movit Welcke- rus Tragg. Gr. II p. 751. 767. De Oreste cf. eund. Weleker. I. c. p. 532; etiam p. 477. 580. *) Siec Dionysius in dramate derisit Platonem philosophum. cf. Tzetz. Chil. V, 182. Meinek. Hist. crit. p. 525. p. 438. **) In sermonibus sententiisque declarandis quantopere Euripides consentiat cum Menandro, qui illum praeci- pue admirabatur et imitabatur studiossisime, inter omnes constat et demonstravit Meinekius Frg. com. gr. IV p. 706 sqq. Quam multa autem contulerint ad immutandam priscam tragoediae indolem, praeter alios egregie exposuit Gruppius Ariadn. p. 747. p. 756 sq. idemque iure verum tragoediae finem atque exitum esse statuit ipsam Menandri comoediam. cf. O. Mueller Lit. Gr. II p. 280 sd. Etiam Bernhardyus Synt. Gr. p. 14. N. 29 in universum de recentioris tragoediae poetis scribit: Von ihnen er der Uebergang vzur Verbindung der Tragödie mit der Komil unmittelbar gegeben.