Aufsatz 
Quaestiones Aristophaneae
Einzelbild herunterladen

7

verba usui sint ad locum explicandum. Omnes huius loci interpretes, quantum video, semper id tenuerunt, ut putarent, musicos hos agones ab Aristophane dictos in theatro factos esse, ibique hos poetas 1 prodisse. Diw lin autem non solum rebus in scaena vel in theatro spectatis Wenca aut offensum esse, declarat v. 6, umνρινασνσε* roε atvre lra- Adrrοο os Kä4w Ag»ruecev. Similiter quoque haec de Dexitheo dicta accipienda esse puto, non de solemni agone musico, sed de cena quadam inter quam, uti moris erat, citharoedi, ut par- ticipes fiant cenae, fidibus canebant. Lautis enim et opulentis cenis cantores libenter inter- erant, nempe ut invitarentur ad cenam; sicuti in Pace exempli gratia Chorus suadet ut hostia quam celerrime mactetur, ne Chaeris fidibus canens veniat eique pars tribuenda sit. Simile quoddam invenitur in Avibus 858. Hoc loco verba azl⁶ονν intellegenda ita esse puto, ut Dexitheus, non invitatus, ad cenam quandam venerit interque cenam sodales cantu suo oblec- taverit, videlicet ut canendo dignus putaretur, qui cenae particeps fiat.

Ach. 33 sequ. Grvyε ε doxv, 10v S'dudu So a0*αν, às ougerdaor ze, arSoaras agio, 017&og, 0d 27Jiοννoος 1‧ι aoi d²ν aurde spepe xdura To demν.

Nescio an non recte Elmsleius haec verba interpretatus sit, spreta scholiastae inter- pretatione. Valde ineptum est, inquit, Graeci interpretis commentum, qui vocem Atticam aplo Acharnensibus propriam fuisse dicit. Verba scholii sunt haec: Topro(Scil. àvοεras mio) 1Zag- v4o» 1S. olrot Gs xonudSauas val ou dedevot mag dnaov apiasgcz. Sensus Dicaeopolidis verborum est: odi urbem, in quam ingravescente bello pagani inclusi sunt et desidero pagum meum, ubi nemo, ut Athenis, zpic dvôpanas dicib; nam omnium harum rerum abundantiam pagus suppeti- tabat, inprimis carbonum: quare scholiasta rectissime zoνν⁶εννοαz½s dicib zal ou SeGhesnot may da2³os aolasdau.

Ach. 95. a9ds rdν ο‿eνν dνsome, vauggaroy SAtras, 7 aei diapν vd,irro nedcouon ororels; dcrεονmĩπmis aou mehl dv dpdadud ²dro.

Locus ab interpretibus antiquis et recentioribus multifariam explicatur. De vocear- oppawroy Ribbeckius in adnotatione ad h. I. accurate egit. Modo de ratione, qua nonnulla scho- liastae verba interpretatus est assentiri viro doctissimo non possum. De larva Persae scholiasta dicit: Aoεενεεeνοε d NliHhs Jtpua νw" 1adeuuteov als rörow rod re mdyoyos 1al zod drd́³οαos, de av apodomelov. Haec Ribbeckius ita intellegi vult: Seinem Namen entsprechend trug der Dar- steller dieser Rolle eine wunderliche Maske, auf der ein einziges grosses Auge gemalt war. Dazu trug er einen gewaltigen Bart(nach dem schol. ein grosses Stück Leder an der Stelle des Bartes). Verba scholii ls rov roroy roi re adycos 2al zon drduaros idem ex Ribbecki sententia valerent atque dvri rod wdywos zal drinaros. Hunc sensum in verbis invenire non possum. Immo: vel eum locum faciei, ubi barba et os erat, obtegebat larva, quae nihil nisi oculus in- gens erat. Practerea scholiasta dicit Jeνμα νανειm⁵οοιmν ds de⁹νodomaton, bamquam larva. Ex verbis illo, ut supra exscripsi, modo explicatis relidua quoque Ribbecki interpretatio pendet: