Aufsatz 
De modo irreali, qui vocatur / [Wilhelm Wilhelmi]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Cavillans igitur profert sententiam: ut magis fortasse eius verbis confideretis, iurare debuit; quod quidem faceret, si posset.

Videmus in eiusmodi enuntiatum quamvis finale sit, tamen certa de causa&ν parti- culam recipi posse. Qui usus conferri licet cum illis exemplis condicionalibus, quae in ipsa protasi irreali, quae vocatur, a& exhibent: Dem. cor. p. 101 œ ic odx ν ϑσeσεέᷣνν*εενι uεν diαοσς, e ui, xoxoντ‿νν τ1S3 ε&ε ακ⁴αν 2mνν μνοων ερeενεο ν. ubi satis iam Leop. Schmidt in commentationis de tractandae syntaxis graecae ratione, ind. lect. acad. Marb. sem. aest. praemissae pag. 6 exposuit, ideo Demosthenem α& apposuisse, »ut a rei veritate illud, quod pro condicione sumpsit, longe abesse fortissima significatione pronuntiaret.« Atque etiam Luciani ille locus supra exscriptus nisi finalis iudicari nequit. Cum autem post Atticorum aetatem lwœ saepius in usum consecutivum transiisset, ita ut nihil nisi rerum eventum denotaret, id hoc quoque loco fieri cave ne credideris. Obstat enim, quod in similibus locis negationis particula σ legitur, velut in Mort. dial. c. 6, 2. 10 εεναονν εdε̈νιασ εεοσ³ν öte œ τπνεανννέ̈ᷣrꝛτν*σνν˙οννιτꝛσ αυαάατοο, Trœα ν μα☛υνν εένεος ⁸εεαmραενον. Sed si quaeritur, cur& particula opus sit, ex ipso verborum connexu cognoscendum mihi videtur. Primo quidem loco Toxaris amicitiae exemplum, quod Mnesippus narravit, mirabilius fere existimat, quam ut credi possit. Sententia autem: »utinam ne iurasses, ut rei diffidere quoque possem,« sine&ν, puro indicativo satis indicatur, sed ne Mnesippus offendatur, addito&⅜ν res ita definitur: zattamen num re vera facerem, si possem, dubito.«

Non prorsus diversus alterius dialogi locus mihi videtur, sed similior illius usus quem vocant frequentativum, ut significetur fere: rei occasione quaque oblata, quod germanice vertitur»unter Umständen«; itaque exstat sensus: sciri oportebat, quando quisque senum interiret, ne quis forsan frustra curaretur, quod quidem saepius hominibus accidere constat.

Quod Kuehnast, ¹) qui sola 5 παα et de vocabula respexit, locos illos α exhibentes ignorans, relativam esse rationem putavit, hac in re, cum illarum particularum non prorsus eadem atque 1να sit condicio, quodammodo haerere me concedo. Ea sola exempla certe finalia habenda apparet, quae voluntatis particulam rqpraebent, neque etiam illa, quibus additur x, per se relativa esse iudicanda supra vidimus. Sed peculiari adhuc res eget inquisitione, utrum in eiusmodi enuntiatis omnino finalis an relativa quoque valeat ratio.

lam cum ad να quidem vocabuli finalis usum leges assimilationis pertinere omnino negaverim, restat, ut illa quoque exempla finalia attingam, quae suspensa ex sententia irreali coniunctivum et optativum modum exhibent. In quibus rerum eventus prorsus negligitur, ita ut solum consilium appareat. Coniunctivo quidem utuntur, ut finis ex ipsius, cuius est, animo pronuntietur, sine ulla, num res fieri possit, dubitatione, neque

1) Repraesent. i. Gebr. des sog. apotel. conj. Rastenburg. 1851. p. 144 saq. 3*