Programm
— H39 Bib mV.-BDiDl.
Giessen
1
————
5
De modo irreali, qui vocatur.
nitio in animo mihi erat investigare, qualia sint in Homeri- carminibus enuntiata condicionalia. Cuius rei quoniam L. Lange ¹) Lipsiensis partem magnam doctissime tractavit, illo labore supersedere me posse putabam, atque cum praeterea Odysseae omnibus et Iliadis multis exemplis collectis nimiam fore molem intellegerem, a via proposita recessi et in paucis, quae minus late patere viderentur, studium malui collocare.
Inter viros artis grammaticac peritos constat, Akenum ²) virum de doctrina linguae Graecae grammatica bene meritum, verborum praeteriti usu irreali ³), qui vocatur, adductum esse, ut negandi vim ipsi praeteriti formae adhaerere praeceperit. Quae opinio et Boppii ⁴) interpretatione, qua augmentum ex a privativo descendisse contendit, confirmari videtur neque multum differt ab iis, quae Skerlo ⁵) de augmento seripsit.
Sed merito ad refutandam illam Akeni sententiam duo ante hoc triennium libelli prodierunt alter Koppini ⁶), alter Gerthii ⁷), quorum uterque indicativi praeteriti formis a principio nihil nisi res praeteritas significari demonstrat.
Koppin haec quidem docet:»Man darf von einem Modus irrealis nicht reden im Sinne einer wissenschaftlichen, grammatischen Kategorie, die einen wirklichen und eigen- artigen Modus, oder doch die letzten erhaltenen Reste eines solchen repraesentiren soll, vielmehr ist, wenn man sich dieses Ausdrucks bedient, derselbe nur als ein des tiefern Sinnes entbehrender handlicher grammatischer Terminus für eine durch nichtmodale
1) Der homer. Gebrauch der Partikel«*, in: Abhandlungen der phil.-histor. Classe der Kgl. Sächs. Ges. der Wiss. Leipz. 1872.
2) Sit venia huic vocabulo!
3) A. F. Aken, die Grundzüge der Lehre von Tempus und Modus im Griechischen. Rostock 1861. vide par. 64.
4) Franc. Bopp. Gramm. crit. linguae sanscr. Berol. 1832. par. 317. et eiusdem Vergleichende Gramm. II, 1. 1858 par. 371 et II, 2. 1859 par. 540 et 541
5) Ueber den Gebrauch des Augments bei Homer, Program. Gymnasii Graudenz. 1874.
6) Karl Koppin, Giebt es in der griech Sprache einen Modus irrealis: in libro, qui inscribitur: Zeitschr. f. d. Gymnasialwesen XXXII. 1878. cf. p. 131.
7) Bernhard Gerth, Grammatisch-Kritisches zur griech. Moduslehre; Programm des Kgl. Gymnasiums zu Dresden-Neustadt. 1878.
1
56 i;, Tgmu-R 3nn


