apparet. Ipsa enim&ν particula, quod postea accuratius videbimus, indicativus ne in relativis quidem en. carere potest, ubi lenior sententiarum inter se cernitur adhaesio.
Sed usus finalis cum indicativo optativo, q. v. non conferri non potest, atque irrealitas quae vocatur, et voluntatis notione, quae particulae inest, et praeterito verbi cooritur; consilium in rem fertur, quam aliter iam accidisse cognitum est. Ut autem iam quam volumus legem proponamus: si simul cum fine ipse rerum eventus respicitur indicativo opus est. Plat. Crit. 44 D l„ao dφαάαονolotre rrα ο ττο⁵‿ν—d yiora xœx ε&εεοεν⁴σeεεςσ‚σ, Trα ootre aαν αά ταα deφᷣκ nοτα, consilium ir oloëre ααe eiusdem(Socratis) est, qui optationem protulit: ⸗d ydo Gφρανκα⁴⁴ον. Facile quidem sententia secundaria in primariam mutatur, ut per se valeat; attamen cum in aliis exemplis idem nequaquam spectetur, putandum non est, hac ipsa in re quidquam esse causae, cur indicativus usurpetur. Soph. Oed. R. 1387 odx& εαeνμρν τ ⁴⁴μ αοαεεςαα τιμν d,11 ds uα 1ν τνςo ε œ νιιν αμυπ⁶εςμν et 1392 zi νοταραν εέασσαειαιαα ⁸ενοιε, 4ic Edstα /QQ Gÿο‿ ⁵dαανιι⁶ςν ⁶ϑόσιιστιοεςα έτνσέκν νν f*νꝶανꝓνα; Dolet Oedipus, quod aliter res evenerunt atque ipse cupit. Üt igitur in enuntiatis illis optativis praeter cognitionem rerum optatio, ita in his finalibus simul consilium significatur. Gravissimum autem rei argumentum iam Baeumleinius in illius libri pag. 100 attulit, quod in exemplis negativis ubique particula„u adhibetur. Sed quaestio quodammodo difficilis existit, quid de iis enuntiatis dicendum sit, quae αᷣ particulam additam habent, quorum duo quoque a Kuehnero ¹) sunt allata, quae u cum α particula coniunctum praebent. Isac. 11, 6 z6„ ye noντονταα τι ðõπααν ο τοοσνσmάχνκν(ν⁵μοεεν, α‿ ενσς syerν— α s⁴oν ‿ erαπεεετο ν†ς υνμmν Luc. Tox. c. 18 extr. l νεαᷣ ε dνααρνμασσσ ρ τaντα sys, Luα xœòl e—ςταεν deν ⁸dννανμάνν αάαꝙσηο..
Quod ad primum attinet locum Kuehnerus adnotationem Schoemanni minus accurate exscripsit. Dicit enim in Isaei editione ad§. 6:»luœ ⁴ον ꝛ ε‿παιαεᷣνενο u†' dν, non tam hoc significat: quo magis a vobis fides haberetur, quam: quod si fecisset, magis ei fides haberetur.— Additur autem&ν, ubi praevalet condicionis notio, obscurata consilii ac voluntatis notione.« Sed etsi&y quidem particulam-propter con- dicionem, unde suspensa erat, impletam« accessisse concedo, tamen in eiusmodi enuntiatis apud scriptores pedestres illius temporis consilium obscurari omnino negandum est. Condicio autem alia exstat atque Schoemannus vult. Si enim sententia esset:»quod si fecisset, eo consilio ut maiorem fidem haberetis« certe& particula opus non esset. Sed altera praemittitur condicio, ex qua& suspensum dicitur: quod facere potuisset, si rem iustam ageret. Orator igitur dicturus non est, adversarium postulata non perfecisse, sed perficere non potuisse. Quare si certius opinionem suam indicare voluisset ad v. 7 Gσ ανέκ quoque æ&y addidisset, sed omisit, cum ex&ᷣ& ad ueov addito res dilucida existeret.
1) par. 353, adn. 7.


