Aufsatz 
De modo irreali, qui vocatur / [Wilhelm Wilhelmi]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1. 1. et 48 x rol εeεεο ν αἀε άναράς,&xiν ττοωαισνον Gυνινν1mάmQ⁵ mταοανιμνς dοσνεαιαν Sententiam enim perversam esse putant: sxeff" xr eodem sensu atque oux sxoν(X0) 1) αορσνσέν⁵αας ςxν. At recte Aken par. 79, logicam monuit spectari consecutionem, cum qui probus non est, animo ad bene regnandum non adducatur; re vera igitur praeteritum negatur, non quo rem malam faciendam esse orator velit, id quod a sententia prorsus abhorret, sed quia qua erat natura reus, per se leges servare non cogebatur. Quare immerito usum illum subiectivum nominari volunt, ex ipsa loquentis mente ita verba proferri existimantes, ut modestiora appareant; neque quisquam aliorum analogiam verba secuta esse crediderit, sed ubique aliquantum interest, utrum&ν ponatur necne. Si igitur quaeritur, cur Lys. 12, 32 xy additum non sit, eo consilio factum est, ut minus quod ex xoyordòs vocabulo concludi posset, quam quod re vera faciendum fuisset indicetur.

Quare recte supra significationem nudi eiusmodi praeteriti cum enuntiatis illis optativis, qui exhibent indicativum, comparavisse mihi videor. Atque pariter sententiae quoque finales explicandae mihi videntur. Nihil autem est, cur Kuehnerus ¹) praeteritum in en. finalibus assimilatione usurpari praeceperit. Quaeri enim potest, quomodo fiat, ut non ubique eadem valeat ratio, ut praeter indicativum etiam optativus et coniunctivus legatur. Minime scriptorum arbitrio permitti, utrum hac an illa structura utentur, recte quidem, Gerth monuit, sed quam ipse rei interpretandae viam ingressus est, probare non possum. Quae res iudicari nequit, nisi quid de assimilationis ratione cogitem antea dicam. Cui ne celerius tribuamus, quae aliter intellegi non posse putantur, imprimis cavendum est. Si quidem in en. relativis adiectivis sive adverbialibus sententiae irreali iunctis, notio ne- gandi exprimitur, nemo assimilatione fieri infitiabitur, nam adeo cum tota sententia verba coalescunt, ut ipsa vi irreali afficiantur, cum negatio sive& vocabulo indicata, sive quae exstat alia, ad partes quoque artissime connexas pertineat. Ratio iis igitur finibus continetur, ut particula omitti videatur. Ex Homeri libris nota sunt exempla d 178 sqq. 0b94 εν μςμας ⁴ο dεαεινκενν οντs e ερρσοσμιμν re, roiν ε σαeτοι εαασ ꝗο⁹ε & μφεᷣα υνεν. 218 5... Ereruer;& 237 srre rolurevoen cf. Z 348, vid. Soph. Oed. Col. 926; Xen. Comm. 1. 4. 14. alia a Kuehnero in libri utilissimi par. 399, 6a con- scripta.

E quibus intellegitur vera subiunctione opus esse, ut altera alteram rationem aequi- paret atque mirandum est, quod cum in his enuntiatis artissima sit coniunctio, in finalibus Gerthius, parataxis quasi modo, liberius et solutius existere vinculum putat. Cum autem quae in libelli pag. 14. attulit exempla illius, quod descripsit, generis sint, ut quae quidem indicativum exhibent modum, lenius cum sententia primaria, quae optativum aut coniunctivum, firmius cohaereant, certe assimilationis ratione nihil profici

1) par. 399. 6. a.