Aufsatz 
De modo irreali, qui vocatur / [Wilhelm Wilhelmi]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

atque oux Srroiνοσαα, sed cavendum est, ne ipsi particulae eiusmodi vim admixtam esse credamus. Hoc certe patet, accedente ad praeteritum&ν(zeν), sententiam in contrarium verti, i. e. sensum evadere irrealem, id quod Koppin in progr. Wismar. 1877. p. 17. negavit, Baeumlein p. 127 sqq. alium quidem in modum defendit.

Condicio igitur ab initio aut soli particulae incerta inest, aut qualibet forma certius apponitur, sive enuntiato vere condicionali, sive sententia primaria sive optativa, sive participio sive adiectivo, neque iam ellipsin¹) esse ducemus, ubi protasis condicionalis non adiecta legitur.

Sed eo res iam processit, ut in enuntiatis irrealibus, quae vocantur, notionis origi- nem esse duplicem perspiciatur, aliam in optativis(sive in protasi), aliam in praedicativis (sive in apodosi), neque negari potest utramque rationem per se ortam, utrique ab initio eandem fere vim insitam esse. Itaque factum est, ut propter notionem cognatam facile inter se, par scilicet pari iungeretur. Cumque Lange primus in libro de particula æi demonstraverit, quae inter enuntiata optativa et condicionalia, quae optativum quidem modum exhibent, intercedat ratio, facile, quae exstitit controversia, utrum nuda parataxi an correlatione enunt. condicionalia evaserint, diiudicatur. Lange p. 71(377):»Aber schon jetzt kann es kaum einem Zweifel unterliegen, dass diejenige Species der hypothetischen Protasis, für welche der Optativ characteristisch ist, historisch den Wunschsätzen ihre Entstehung verdankt, und dass der Entwicklungsprocess dieser Species der hypothetischen Protasis im Zusammenhang steht mit der Entwicklung der Hypotaxis aus der Parataxis.«

Quare cum de enuntiatis irrealibus, quae vocantur, aliter censeri nequeat, paucis rem attingam. Ab origine igitur ratio prorsus eadem est in condicionalibus atque in optativis enuntiatis, aut ut accuratius dicam: Optativi modo potestas sive dubitatio, indicativo praeteriti contra res certae minime dubiae depinguntur. Possum multa in hanc rem afferre exempla, sed ex magna copia pauca sumam.

E 679. œ ν Qκσ μνονααάα duνiοσνnrdνe doοs OdvogPsus, 81 u*) ο νοσέ τυνοσεᷣ ενας ααυνιασονοο ακασ. i. e.: Plures Ulixes non occidit, nam Hector eum prohibuit; sed 4 257. ενννQπάσισιm Hoicuos, HOiιμο τε παε &λ⁴αοιιεε Toε uεᷣs εν s ‿νοοceτο st ꝓmσ⁵σσꝑ τ́s πœννα πνπνιοiατο αςοναημέινον incertum est, num discordiam Troiani comperiant.

Hoc vero loco praetermittendus non est usus ille praeteriti potentialis, quem vocat

Aken ²), quem quidem probant Lipsius ²), Koppin), Gerth). Qualis autem hic usus sit, 1) ut Kuehner, Ausf. Gram. par. 596, 7. 2) Aken, Grundz. par. 72 sqq. 3) Lipsius, quaest. Lys. spec. Lpz. 1864. p. 11.

4) Koppin, Ztsch. f. G. W. 1878. p. 130. 5) Gerth, Progr. Dresden 1878. p. 8.