Quod autem indicativus praeteriti(imperfecti potissimum) ad res quoque praesentes pertineat, recte eodem modo fieri Koppin ¹) docuit, quo iudicium de re praesenti sive futura proferatur priori opinioni contrarium. Exempla sunt saepissime descripta (Od.)* 20 ³ ,πα³‧ odx dορ παmννα vOμοωννεςι οσε dεμηααοιάά ᷣανκανν yτοοεσςι ⁷ε usdovzse, et Plat. Phaed. par. 68. B. Oöxowy ixαœνεeν σι τκ̈πκα⁴ι, Ʒ, 100 10 2ο⁸, 5 dy d νσ dyæναάεora, ⁵ᷣoντα d᷑mροαανεκονσσ, dι dx d’ 5* †οσοο, αd ς αdooμαᷣαos; ubi Stallbaum adnotavit»quo(sc. F) sic Graeci utuntur, ut spem aut opinionem frustra susceptam et elusam significet.« cf. 418 sqq. alia.
Quid porro? Venio ad illum disputationis locum, quomodo ratio jrrealis, quam vocant, explicanda sit in apodosi.
Ac primum quidem, quod aliter fieri nequit, quaestio illa denuo proponenda est de particula&n(xev). Ipsos veteres viros grammaticos ignaros vocabulorum notionis esse constat, velut Apollonius in libri de syntaxi cap. VI.(xα m—ρνꝓε☛ντα τν τοα̈ννναμαειων ꝗννν⁴eεεμ ναeeν ϑ˙del. r. 1.) partem unam particulae usus descripsit, reliquam prorsus praetermisit. Sed longum est omnia praecepta enumerare neque quidquam habet emolumenti, cum plurima usque ad suam aetatem prolata Baeumleinium in libro de modis graecis contulisse et recensuisse constet.²) Equidem sola novissima, quae adhuc vigent, considerabo. Veri quidem speciem praebent, qui demonstrativam ³) vim inesse volunt: Particulam primo ad protasin respicientem in enuntiatis irrealibus ipsam quoque negandi munere fungi coepisse, ita ut protasi vel omnino omissa vel aliis rationibus expressa indicativo ipsi cum particula coniuncto ęadem, quam diximus, irrealis significatio inhaereret. At multa et magna esse, quae obstent, nisi fallor, iam Lange in opere suo monuit.
Si enim ab origine talis esset notio, qua correlationis ratione(ut zırs aliaque eiusmodi) ad particulam« respiceret, quid esset, quod non ad omnia condicionum genera eodem modo demonstraret, illa potissimum dico exempla, quae rerum veritatem indicant? Porro, qui fit, ut in protasi quoque tali vocabulo locus detur, nisi forte prolepsin quasi- deum ex machina advocas, id quod Curtius*), vir rei grammaticae peritissimus fecit. Quae autem esset causa, cur prolepsis tam exiguis finibus contineretur? Certe nulla. Prolepsin exstare concedo in locis, qualis est in Platonis civitat. 332. ⁰&& φϑ 0εαι νναάμηέιναασνπαοιν ναmαμοοναςιντναανα, ubi α ab infinitivo, cui debetur, ad verbum regens prosiluit, cum duae sententiae adeo inter se coalescant, ut tamquam una existant. cf. Xen. Cyrop. 5. 4. 0Ux 05d' dν, 6 xενμυι x. r. 4. Quam rem descripsit Matthiae, Ausf. Gram.§. 599, 3. Sed qui
1) Zeitschr. f. d. Gymnasialwes. 1878. p. 113.
2) cf. etiam Koppin, program. Wismar. 1877. p. 27.
3) Aken, Grundz. par. 56 anm. 2. et Delbrück, Windisch Synt. Forsch. p. 23 et 90. cf. etiam Koppin Ztsch. f. G. 1878. p. 106 anm. 3.
4) Erlauterungen p. 191.


