et emorientem, in enuntiatis solis optativis et condicionalibus usurpari, paulo post medicina quasi recreatum in finalibus quoque adhibitum novas vires percepisse et in diem viguisse.
Quod cum ab omnium rerum viventium tum linguae natura alienum videtur ac probari nullo modo potest.
Neque etiam Toblerum ¹) Akeni doctrinae assentiri, sed dubiam existimare rem recte protulit Koppin²). Dicit enim Toblerus:»Wir sind über diesen Urzustand ohne directe Zeugnisse, aber soweit wir in der historischen Zeit, zurückgehen können, finden wir bereits neben einander theils temporale Verwendung ursprünglicher Modi, theils umgekehrt temporale Bezeichnung modaler Verhältnisse.⸗
Quod autem Boppiusa) docuit augmentum idem esse atque α privativum sive pronomen demonstrativum, ita ut non tam rerum omnino quam praesentium tantum exprimat negationem, optime Curtius4) his verbis refutavit:»dem steht schon formell der Umstand im Wege, dass das negative Praefix nur vor Vocalen a, sonst aber an lautet, während von einem Nasal beim Augment nirgends eine Spur zu finden ist.« p. 108. „Sodann negirt eine einer Verbalform vorgesetzte Negation, wie nescio und ähnliches zeigen, die ganze Aussage, keineswegs nur eine verhältnismässig nebensächliche Bestimmung derselben, die temporale, die überdies äusserlich durch kein besonderes Merkmal bezeichnet jst.« Bene etiam huius rei naturam depinxit Koppin p. 16:»Die Vergangenheit bleibt eben gewesene Wirklichkeit und hat als solche unstreitig eine positive Seite.« Accedit illa quoque causa, quod multo saepius apud Homerum quam post eius aetatem augmentum omittis5) videmus, quare ab origine praeteriti vim augmento ipso effici non potuisse
perspicuum est.
Cumque nulla adhuc praeteriti illius usus interpretatio prorsus sit probanda, spe quadam afficior fore, ut rem possim diiudicare. Atque haec mihi veniunt in mentem, quae dicenda putem.
Primum quidem usus praeteriti dꝓρεiaewν verbi ab aliorum seiungendus est. Cuius qualis sit vis irrealis, facile est intellectu, si comparatur cum formis sdei, sxoijv aliis ab Homero nondum adhibitis. Scilicet non praeteritum tempus per se illam efficit notionem, sed natura ipsius dꝓ&ρεileu verbi, qua in tempus prius réelatum, rem quandam neget necesse est.
Alia vero condicio est reliquorum verborum, de quibus ut exponam iam restat. Qua in re nitendum est prima particulae ei significatione. A principio autem vi quadam
1) Zeitschr. für Völkerpsychologie und Sprachwissenschaft. II. 1862. p. 34.
2) Zeitschr. für das Gymnasialw. p. 17.(1878).
3) Vergl. Gram. par. 371, 540, 541.
4) Das Verbum der griech. Sprache I. p. 107. cf. etiam Erläuterungen p. 192. adn. 5) cf. H. D. Müller, Indogerm. Spr. I. p. 6.


