Aufsatz 
De modo irreali, qui vocatur / [Wilhelm Wilhelmi]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

facit, rei ipsius rationem nullam habere et suo animo et sensu ita duci, ut rem natura ipsa invita consequi posse sibi videatur, nisi forte apodosis sententiam prorsus vanam et ridiculam existimas.

De eiusmodi enuntiatis Lange p. 25(321) haec fere protulit:»Es kommt dabei nicht auf die Möglichkeit oder Leichtigkeit der Erfüllung, als vielmehr auf die Intensität des Wunsches an.« Certius rem explicavit Koppin p. 108:»die Lebhaftigkeit der Empfindung, des Begehrens, der Sehnsucht drängt die sonst in derartigen Wünschen mitwirksame Erkenntnis zurück- Atque gaudio quodam me afficit, quod Gerth p. 4. ipse professus est:»der Sprechende stellt sich für einen Augenblick auch das Unmögliche als möglich vor«, quo quidem iudicio suum argumentum contra Akeni opinionem allatum debilitavit.

Quamobrem haec optativi ratio eadem iudicanda est atque in enuntiatis, quae rem impetrabilem indicant.

Nunc videamus, num viri grammatici vere iudicent in Homeri enuntiatis optativis omnino indicativum praeteriti non inveniri.

Quorum etiam Gerth est dicens p. 5.:»Wir dürfen nicht, wie dies Koppin um der KAnalogie der optativischen Sätze willen versucht, von den Wunschsätzen ausgehen in denen ja gerade der Indicativ sich am spätesten festgesetzt hat.-

Hoc autem valde dubito et contendo rationem illam, quam post Homeri aetatem valere volunt, principalem esse neque apud Homerum deesse posse.

Unde enim ille usus indicativi praeteriti irrealis, vi optandi praeditus ortus esse potuit, nisi forte lacuna immensa et obscura viam, qua lingua antiqua cum recentiore iungatur, intercisam esse putas?

Quid? Si quis relativa quoque et finalia eiusmodi enuntiata post Homerum evasisse monebit, num negari poterit? Certe non poterit; at prorsus alia horum atque illorum est conditio, quippe quae sint enuntiata secundaria et sermonis recentis omnibus hypotaxis rationibus instructi; illa autem optativa, quae sunt primaria, nulla res impedit, quin anti- quissimo tempore, quo imprimis parataxis ¹) ratio florebat, exstiterint.

Sed ne quis forte miretur, diligenter Homeri libros inspiciens talia exempla inveni, quibus rem iam probabo.

7

d 732. lαoο Sy⁴ ννινμπη τ᷑ρνυάινναςοινα‿ςραμαάνονπταν 2 2 3. 1 X& H⁴ν τ νόεμενννεᷣ α ⁵εςννμμαμνοι τιι ³ς‿οων˙ 5 xe τενιννναννεμασσν ειι εμεένα(ςσ ⁵εεσασιειν.

h. e.»Utinam certior facta essem hoc ab illo iter parari!« etc.

1) A. Grumme, Homefische Miseellen. Programm des Bymnasiums zu Géra. 1879. p. 4 et 17. 1*