Aufsatz 
De locis quibusdam Acharnensium, Aristophaneae fabulae, disputatio / Frdr. Lotz
Entstehung
Einzelbild herunterladen

XXI

1000 et qui sequuntur, cujus personam Beerius recte tritagonistae tribuit. At ne fin- gere quidem Aristophanes voluit, Pseudartabam et eunuchos re vera Persas fuisse, ut Muellerus existimare videtur, sed potius v. 118 et 122 fraudem falsorum legatorum detexit, ut populo demonstraret, eum in vera concione a libidinosis hominibus, qui multum apud eum valerent, falli, etiamsi argutius fraudem celarent.

Sed Muellerus ad v. 91 Pseudartabam Graecum esse negans, quum is pessime par- les suas v. 184 ageret, se comoediam Aristophanis explicare oblitus est; nam etiamsi ut Persam Aristophanes illum introduceret, haec verba ex vera rerum conditione ei non tri- bueret, quum vix Atheniensibus, ad quos a rege missus esset, ita conviciaretur. Aristo- phanes potius, ut Ribbeckius recte sensit, risus movendi causa verba inepta Pseudartabae tribuit. Quae a comoediae usu non aliena sunt, nam ipse Muellerus recte observavit v. 301, 376. 416, 443, 498, 502 Dicaeopolidem personae partes, quas gerit, oblivisci, et sae- pissime in comoedia homines ea loquuntur, quae eis re vera non congruunt; vix enim Euripides unquam a v. 400 ita se ipse irridendum praeberet, aut legatus mollitiem suam ita describeret, aut ea de rege diceret, quae v. 80 profert, aut Theorus v. 146 ad anori, et v. 150 ad locustas respiceret, nisi poeta risus movendi causa sexcentis locis verba personis traderet, non convenientia eis, quae dicere debebant.

Tertia quaestio ex quibusnam verbis v. 100 compositus sit, ex antecedenti disputatione non pendet. Quare Ribheckius, qui non negat, Graecos persicis vestimentis indutos hic prodire, operam dedit, ut ex persica lingua verba sibi explicarentur a Fr. Brokhausio et II. Spiegelio, viris orientalibus linguis magnopere eruditis. Sed supervacaneum mihi vi- detur talia conari, quum fieri non possit, ut ex verbis critice non firme constitutis, quae sine dubio per longum tempus ab insciis scribis corrupta sunt, lingua restituatur, quam ex pauculis monumentis novimus. Qui viri in suis artibus excellentissimi eo magis absunt a vero quod Aristophanem non plane intellexerunt. Nam egressi ex falsa sententia versum 102 versionem versus 100 esse, ne illum quidem versum, S oplime nobis servaverunt libri.

odð Ai&½⅜ Ʒεονιςσο Iævrooνzr, Jaor ad bene se habere, quum recusare non possit subsidia Pendarlabas, affirmant; et Brokhausjus eo audaciae procedit, ut illum quoque persicum declaret. Qui igitur, quum in Muelleri errorem, quem paulo supra correximus, inciderint, mira excogitaverunt. Ex verbis enim ad v. 100 traditis persica verba restituit Brokhausius, quae germanice vertit.Es sagte mir der König, ich werde dir Gold schicken und zwar Tonnen Golds weltberühmter Jonier-- quum Spiegelius v. 102 ad verbum in persicam linguam transferre studeat. Quae inventa inepta et a joco remota ex causis allatis plane rejicienda esse apparet. At hos conalus rejicere non sufficit, sed verba illa persica omnino non esse affirmandum est. Nam non

6