.— XX—
Cyrus eligit, et apud Aeschylum inter principes Persarum, qui apud Salaminem interfecti sunt, numeretur, nomine postea-demum addito, et semper honoriſicentissime commemoretur, regis oculum unum amplissimum regis ministrum fuisse apparet. cui regis loco non solum. ut ex nomine colligere licet, omnia videnda, sed etiam praecavenda et perſicienda erant. Auris vero regis in regia similiter ut oculus regis fuisse non videtur, quum nunquam sin- gularis oug, pluralis vero semper cum ꝓρασννι conjunctus inveniatur. At quum unus omnia neque videre neque audire posset, per totum regnum oculi et aures regis in omni- bus hominum ordinibus erant, qui aliis hominibus ignoti, quae viderant aut audiverant, ad regis oculum in regiam retulisse videntur. Aliis quoque nominibus eidem homines insigni- untur. Nam eosdem significat Herodotus I, 100. verbis zal oi zαœεαοσανα α ol xuνi 100 σάσ ἀe ωι ντμαἀςσαe ri¹ν ντν, e SoTe; quo explicatio v. 6 σάαμ, 6 αταοσπσπο—ς, quae apud Hesychium et in Etymologico magno exstat, pertinet; Plutarchus vero Galb. 21 eos öniovag appellat. Xenophon ipse Cyr. 8, 124, cujus loci partem supra exscripsimus, hanc sententiam confirmat; nam in eorum usum, qui rem non satis cognoverant, non illum unum regis oculum esse, qui summus regis minister omnibus erat notus, sed multos oculos et aures regis ex toto regno omnia in regiam retulisse affirmat et hos vulgo ignotos illi uni opponit.
Aristophanis vero vetus enarrator, ut saepius, locum non satis accurate explicat v. 15 B.⁵αανιααχαάό¶õoOmρνσσ☚ςρμν deνα oνꝙ uινα̈ ϑeυννααενονν νααν α our e rd⁴ ο rodg o τασemQασας, παα̈ õτα ν ιενςσ ενιαοσννε, d Saœινις α, oi draxouo rai iνi ν dνοιέι τά‿‿ ποοιενεννα ενπατν οQαάᷣντααοο. Nam non solum falso affert, satrapas regis ocu- los fuisse, quum alios quoque, ut eunuchos, hoc munere functos esse viderimus, sed hoc loco non de uno ex multis speculatoribus, sed de illo summo regis ministro est cogitan- dum, quum legati fraudulenter affirment, se summum regis ministrum, qui Atheniensibus auxilia promittat, adducere.
In secunda quaestione, cuiusnam gentis Pseudartabas et eunuchi ex Aristophanis sen- tentia fuerint, decernanda Muellerus mirum in modum fluctuat. Nam quum v. 91 Pseu- dartabam re vera Persam fuisse dicat, v. 100 recte persice scriptum esse negat, et post- quam v. 90 illum Pseudartabam vocari, ut significetur totam legationem ſictam esse, af- firmavit, v. 98 legationem re vera missam esse ipse opponit. Qune discrepantia videtur exorta esse, quod Muellerus ea, quae vult, non satis perspicue verbis expressit. Nam vix existimare potest, re vera Persam in scena fuisse, quum pauca verba persice sonantia v. 100 et 104 a Graeco multo facilius pronuntiari potuerint, quam toxotae verba in Thesm.


