Aufsatz 
De locis quibusdam Acharnensium, Aristophaneae fabulae, disputatio / Frdr. Lotz
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IV

Jam ex prima Dicaeopolidis oratione huic alterum locum adjungamus, quia eum quoque. nominibus propriis accuratius inspectis, explicavimus. Quum enim v. 36 inter belli in- commoda, Dicaeopolis imprimis hoc numeret, quod quum e pago suo Athenas migrare coactus sit, hic jam omnia, quorum domi abundantia fuerit, pretio emenda sibi sint, pau- berrimus homo(ut e v. 498 colligitur) graviter commotus ita conqueritur:

d.*πι,, τααιασεiννιοωοιασι, Loyigondt,

d. πτακναꝛ, S9 Trr deν†σν,&iOννςα§ε0νν,

Gτανꝓν⁶π uιαν(ςνυντον ν&ενμιυ ενν ʒ*ιν

3 0ddendor' elne dνϑοσναάς οι,

00 x 6Eog oOU Xιον νονι ν αο,

d** αogpebe νταα mποινν νπm1ν. In his quum cetera satis plana sint. quaeritur, quonam modo illa extrema nicν νmν explicanda sint. Vetus enarrator haec sic explicat: 1 ο% ιαι ναανρα α ⅜ἀhnò vdο roõ r0iο νμιατοο Ʒνοισιντ τουιονν..

Censet igitur jocum eum inesse, in hoc loco, ut a verbo rοα i. e.eme formetur nomend r9iνσεemtio velemendi necessitas quemadmodum paulo ante v. 4 a. v. Tiestενοεαnνοιν fecit ludens vel Av. v. 42 aSεetve substantivum S⁴⁶ς(vix enim puto, eum quoque tam inepte ut Hesychium Oiν v. ⁴νeς explicandum esse. censere).

Quae explicatio, quam vetus ille grammaticus accuratius illustrare supersederat, quo- niam non satis apta videbatur, a nonnullis viris doctis rejecta aliaque excogitata est. Velut Brunckii haec verba sunt:Jocus est in vocum similitudine roi◻eme et ι;serra. isque secutus est Berglerum explicantemQuasi dicat: Et aberat ic sive is. qui animum meum quasi serra aliqua secaret et cruciaret. identidem occinendo vocem rio eme i. e. nemo mihi molestus erat jubendo, ut hoc aut illud emam,(sic!) nam omnia domi habebam.

Non immerito tamen illa explicatio, quam Schuetzius, Ribbeckius aliique probaverunt, Elmsleio frigida et invenusta videbatur,praesertim, ut ait, quum oicv priorem syllabam producat, εν corripiat, quam soni dissimilitudinem Atticis auribus placiluram fuisse aegre mihi persuaserim.

Cujus judicio nihil puto verius esse. Quis enim non videt, quam insulsa haec sit serrae aut ejus qui secat mentio, ut cruciatus animi signiſicetur? quo accedit, quod trans- lata significatione, similiter ut ddνακνναιιν vocem roicv quis Graecorum dixerit, frustra cir- cumspicimus.