Aufsatz 
De Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et schriptorum reliquiis : Part II / Christian Ostermann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

minari bibliothecae auctorem conditoremque, quum praesertim, filio regni socio adjuncto, uterque una regnaret biennio ante obitum Ptolemaei primi; nisi alterum bibliothecam in Bruchio, alterum bibliothecam in Serapeo constitutam condidisse conjectare velimus. Christiani vero scriptores, qui id maxime agebant, ut memoriae proderent eum regem, quem libros sacros graece interpretandos curavisse sciebant, neglecto Ptolemaeo Lagide, quippe qui, priusquam suscepta res perfecta esset, moreretur, omnia consilia quum ad bibliothecam condendam tum ad graecam illam sacrorum librorum versionem spectantia, ei soli ascribere non dubitabant, quem maxime ad florentissimas bibliothecas augendas atque exornandes plurimum contulisse et rem Demetrio auctore a Ptolemaeo primo quidem coeptam perfecisse cognitum habebant.

lidem scriptores, Aristaeus, Aristobulus, Josephus et scriptores christiani fere omnes, praecedentem quisque secutus, qui Demetrium Phalereum, Ptolemaeo Philadelpho re- gnante, bibliothecae Alexandrinae praefectum fuisse tradunt, eo tempore, quo hoc biblio- thecarii munere fungeretur, librorum sacrorum interpretationem eundem curavisse affir- mant. Neque etiam res, quae narratur, quidquam habet, quod a veri specie abhorrent. Nam quae Hermippum de odio, quo Ptolemaeus Philadelphus Demetrium Phalereum prosecutus sit, prodidisse supra commemoravimus, cum iis, quae narrantur de Demetrio libros sacros graece interpretandos procurante, minime pugnare supra demonstravimus, quum eandem rem Demetri Phalerei cura inceptam esse statuamus ultimo regni biennio Ptolemaei Lagi, Philadelpho a patre in regni societatem jam adscito, perfectam vero post patris obitum, cum Philadelphus solus regnare coepisset. Itaque idem, quod de Philadelpho memoriae prodideriut scriptores christiani, jam Ptolemaeo patre regnante inceptum esse conjectare ausim, quare non esse existimo, quod propter odium, in quod Demetrius post Ptolemaei amici mortem aulici calumniatoris indicio, auctoritati fortasse, qua Demetrius apud filium non minus florebat quam apud patrem, invidi, inciderit, illis scriptoribus omnem fidem abrogemus. Ita fide habita Hermippi quoque narrationi, tem- pus, quo Demetrius a Philadelpho inclemente atque irato in exsilium missus sit, in in- certo relinquentis, non cogimur, ut negemus, quae christiani scriptores fere omnes de Demetrio libros sacros graece interpretandos Ptolemaei Philadelphi regis verbis et nomine procurante in perpetuum hujus regis honorem memoriae prodiderunt.

Jam vero rem ipsam, qualem Aristaeus et, qui cum secuti sunt, retulerint, eo autore, qui in gravissima re cum iis dissentit, non sublato, ad conjecturam meam, quoad fieri poterit, argumentis confirmandam in medium proferamus; quo facto, quid commo- verit viros doctos, ut neque Aristaeo neque iis, qui post eum litteris consignaverint, Demetrium Phalercum legis divinae ex hebraica lingua in graecam translationem, per septuaginta interpretes absolutam, procurasse ullam fidem habendam esse censeant.