7
Ea difficultate, quam Suidae verba et Troleuαoν ον ττοατον objiciunt, a Wei⸗- cherto et Ritschelio l. J. Philadelphum dictum esse probantibus, sublata, a veri specie non aberrabimus, ita ut neque antiquae ecclesiae scriptoribus omnis derogetur fides nec Suidae infringatur testimonium, statuentes, Demetrium sub Philadelpho licet breve tan- tum tempus bibliothecarii munere functum esse neque multo post ejus regni initium in odium regis incidisse, Zenodotum vero ei in hoc munere successisse; nisi malis conjec- tare, Demetrium Phalereum bibliothecae custodem sive bibliothecarium quidem non fuisse, sed primariam bibliothecae curam ipsi a Ptolemaeo demandatam, ita ut Zenodotus et Demetrius eodem tempore bibliothecis fuerint praefecti, alter custos sive bibliothecarius, alter curator, sicut etiam hodie apud nos utrumque munus est separatum. Utut res se habet, neque silentium classicorum scriptorum de Demetrii Phalerei bibliothecae praefe- ctura, neque Suidae de Zenodoto testimonium, neque odium regis, in quod inciderit De- metrius, nos cogit, ut fidem derogemus antiquae ecclesiae scriptoribus.
Quae quum ita sint, non est quod dubitem, quin Demetrius Phalereus non modo Ptolemaeo Philadelpho regnante bibliothecae Alexandrinae praefuerit, sed etiam sub Ptolemaeo Lagi eandem jam cufaverit bibliothecam. Satis enim constat, constitutam esse bibliothecam jam a Ptolemaeo patre, cui, ut compararet et legeret libros de regno et principatu scriptos, Demetrium suasisse apud Plutarchum legimus. Itaque Ptolemæum primum, cujus munificentia in litterarumque studia amor singularis Alexandâriae, nova et amplissima urbe, in ipsis utriusque orbis confiniis sita, civiumque et exterorum frequen- tia, commerciis, opibus, luxu regali mirabiliter florente, perfugium et receptaculum tutum et honorificum paraverat, non solum condidisse museum, primum ac fortasse unicum per terrarum orbem doctissimorum hominum contubernium atque convictum, regiis sumtibus liberaliter sustentatum, sed etiam alteram ¹) certe bibliothecam, librorum copiis instru- ctissimam, in Bruchio, Alexandriae urbis parte pulcherrima regumque sede, constitutam sine ulla dubitatione confirmaverim. Neque id conjicere dubitaverim, hanc alteram bibliothecam, a Ptolemaeo primo Demetrio Phalereo inprimis auctore et suasore consti- tutam, ultimis quidem regni annis, Ptolemaeo filio in regni societatem jam adscito, ita auctam esse et ampliſicatam, ut Demetrio bibliothecarii munere fungi maximo esset honori. Neque igitur mirum videri potest, a scriptoribus modo patrem modo filium no-
orationem, er Iroleuαα roũ xodrov, quae nemo graece doctus eloqui potuit de Ptolemaeo Sotere. Sed desiderantes quaedam in eam sententiam, quam Plutarchus adv. Epicur. p. 1095 D. sic confor- mavit, IIro**ααςοσ ν πυιο εοο υuννα̈ρμάσ ο˙ Movcerov. Utut est, Philadelphum non dubitabimus agnoscere.
¹) Duplicem bibliothecam Alexandriæ a Ptolemæis conditam esse constat, alteram in Bruchio, alteram, quæ serius accessisse videtur, in Serapeo sitam,


