Aufsatz 
De Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et schriptorum reliquiis : Part II / Christian Ostermann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

nium Melam. p. 65. 66.Si in Galliam transeat, inquit, inveniet archiepiscopum Re- mensem, primatem totius Galliae, qui sit regius bibliothecarius, si Romam pergat, habebit primarium cardinalem, qui romanae ecclesiae bibliothecarii gaudeat titulo. Quodsi non tantum a magnitudine et potentia regum Aegypti, sed et a dignitate ipsius bibliothecae argumentum ducamus necesse est, tanto praestantius id munus olim fuisse existimemus, quanto Alexandrina olim bibliotheca praestantior fuit Vaticana, additis etiam in cumulum omnibus totius Europae bibliothecis, ut merito aliquis dixerit, non minus gloriosam Demetrio bibliothecae praefecturam fuisse sub Ptolemaeo, quam Athenarum sub Cas- sandro etc. Neque nos offendit, quod Tertullianus in Apologetico, ubi de interpreta- tione bibliorum agitur, Demetrium Phalereum grammaticorum tunc peritissimum nomi- nat, quare Wowerus alium grammaticum Demetrium quaerendum esse putat. Demetrius, quem grammatica scripsisse postea videbimus, ut ε σ commentarios, meoν Oòôuoοσœεiaς, eo duruᷣeνυοω, Ouνσοιmν⁶ν, alia, non indignus erat, qui tam honoriſico no- mine appellaretur, quo Tertullianum ob id ipsum usum esse verisimile est, quod mentionem ejus facit bibliothecae praefecti, quum libros iniquirere et instruere bibliothecas proprium esset grammaticorum.¹) Hac igitur ratione Demetrium Phalereum grammaticum appel- lavit Tertullianus.

Accédit tertium idque gravissimum, quod sententiae scriptorum ecclesiasticorum repugnare videtur, quod Suidas s. v. Zyvòdorog Zenodotum grammaticum bibliothecae praefectum facit eo tempore, quo Demetrius Phalereus eo munere functus esse narratur. Znνοdοrος, L†fεᷣαο, 6mπαινπαοσο vœxuᷣreν, uαναινννυν r*⁴ντ, ent ITroleusœios vVeyovς οιτονν/àις απυοο τνπν mνσον εοοσνππτm‿ ενε̈e νero, α τνννν‿ε‿εαν

doεi 8εειννννυιυνν) ονσσ, α τσνσπα⁸ασᷣςσ roxsuνανou Sα‿dειν⁶σεεν.)

¹) Idem de Tyrannione, Epaphrodito, multis aliis proditum est. Ideo in autores eorumque opera dili- genter inquirebant et indices librorum publicabant. Callimachus grammaticus composuerat xirxna Tœντοdασσν ouννοαα᷑νρeo, et Telephus vulgaverat libros Sνριαια☚eπι euν, er oic iO⁴οꝶνκκι rd uπτν σρνο dEirνo ipliæ. Ob hanc igitur multiplicem librorum peritiam grammatici bibliothecis praeſici solebant. Ita apud Suetonium legimus, C. Melissum grammaticum curam ordinandae bibliothecae, quae in Octa- viae porticu erat, suscepisse, et Hyginum grammaticum Palatinae bibliothecae praefuisse.

²) Prioris an utriusque bibliothecae, dubitare licet; quamquam illuc perducit veri quaedam similitudo. praesertim si recte se habet, quod extat in prooemiis de Apollonio Rhodio, Gig xœu εμιμιοωιιρνη roð Movdelov dαν⁷να τν.

*) De hoc loco v. Weichertus über das Leben und das Gedicht des Apollonius p. 12.(cf. Clint. F. H. III p. 491.). Is post Mansonem vidit rationes temporum, ut Ptolemaci Philadelphi liberos erudi- endos acceperit, requirere. Probat etiam Ritschelius de bibliothecis Alexandrinorum disputans p. 82. Improbat praeter alios Heffterus in dissert. de Zenodoto p. 4. ratus scilicet integram esse horum