5
gerat Demetrius Phalereus atque adeo tantum temporis, quantum Athenis sapienter gu- bernandis praefuerat. Novit Scaligerus per omne tempus illud Ptolemaeo patri Demetrium fuisse carissimum et saepe consiliarium utilissimum, sed unde noverat, virum eruditis- simum atque elegantissimi ingenii juveni litterarum studiosissimo Ptolemaeo semper in maximo per omne tempus illud odio fuisse? Displicere huic debuit consilium patri datum, sed hoc multo magis prohabile fideli tutum fuisse silentio, dum alicunde per aulicum calumniatorem(sive verum esset seu ſfictum) emanaverit ad Ptolemaeum, quod non ante factum suspicor, quam mortuus esset amicus Demetrii. Si dederat id consi- lium Demetrius, atque illud mox emanaverat ad Ptolemaeum, hic propterea Demetrium odio semper prosecutus fuerat, cur non, amico rege moriente, fuga sibi consuluit, sicut ante fecerat post amici sui Cassandri mortem metuens Antigonum? Sed ex quibus deinde verbis Hermippi Scaligero constitit, Demetrium statim initio regni Philadelphi periisse. Nam quod nobis narrat Jac. Perizon. in Aeliani V. H. III, 17. invisum ab initio regni Philadelpho ideoque relegatum ab eo ac ad mortem aspidis morsu adactum, adversatur Hermippo et Ciceroni, quorum de morte Demetrii verba Scaligerus jam com- paravit. Simpliciter Hermippus uerd wνν εzeiyou ait releurihv, quantillum fuisset, si illud alterum esset dicendum, voculam eu'eo vel aliam adjecisse. Salva Hermippi fide potuit annus unus et alter intercedere, antequam in odium incurreret Philadelphi.“ Quam Valckenarii argumentationem a veri specie non abhorrere patet, neque quidquam a me addi opus est.—
Alterum, quod objicitur sententiae, qua Demetrius bibliothecae praefectus fuisse contenditur Ptolemaci Phaladelphi tempore, sumtum est ab indignitate muneris biblio- thecarii. Non esse verisimile, Demetrium Phalereum, principem et legumlatorem omnium sui temporis sapientissimum, fuisse bibliothecae praefectum. Wowerus in syntagmate de gracca et latina bibliorum interpretatione c. III. ita dicit:„Quomodo quaeso illa Deme- trio conveniant peripatetico philosopho, summis honoribus functo et maxima potentia celebri.“ Idem urget Humfredus Hodius(vide apud Valcken. in Aristob. Jud. p. 55), cui adversatur Isaacus Vossius de LXX interpretatione c. 4. p. 10, ubi dicit, Demetrium Phalcreum bibliothecae praefectum fuisse minus mirandum esse, quam quod Dionysius tyrannus, regno privatus, litteras pueros docuerit— ad quae ita respondet Hodius: Dionysium tyrannum magno fuisse in odio apud omnes, et exutum regno necesse ha- buisse docendis pueris victum quaeritare, quum e contrario constet, Demetrium Pha- lereum, postquam a principatu suo relegatus esset, in Aegypto opibus honoreque maximo floruisse. Copiosius autem Is. Vossius refutat Hodium in append. observ. ad Pompo-
0⁴dτοσ Iroleuaſov, d„ orijoa erendlove d⁵ ⁵οοε(Philadelphus) rd Saolleicg eré. De tempore, quo pater et filius simul regnare coeperint., cf. Sturz de dialecto Macedonica et Alexandrina§. 1. p. 2.


