Aufsatz 
De Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et schriptorum reliquiis : Part II / Christian Ostermann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

hausisse apparet, Demetrium Phalereum, regiae bibliothecae praefectum, ad libros ex orbe terrarum universo congerendos, magna pecuniarum vi a rege accepta, coëmendos alios, alios exscribendos vertendosque curasse, ut, quantum in se esset, voluntati ejus satisfaceret. Ita destituti classicorum scriptorum testimoniis, qui Demetrii bibliotheca praefecturam silentio praeterierunt, ad eos, quos diximus, autores rem rejicere cogimur, quibus, etiamsi ex locupletium testium censu excludamus Aristaeum, ut hominem in aliis rebus falsi manifesto convictum, non ſacile fidem aliquis potest detrahere, nec Aristobulo, antiquissimo hac in re auctori ac testi, nec christianis scriptoribus, qui, licet aliorum in hac re judicium sequantur, tamen non temere nec sine judicio falsa pro veris prodidisse sunt putandi.

Neque tamen defuerunt viri docti, qui, variis causis adducti, Demetrium Phalereum curatorem sive praefectum bibliothecae Philadelphi fuisse negarent. Primum opponuntur illi narrationi Hermippi verba, quae laudat Diogenes Laértius in vita Demetrii Pha- lerei V. 8.¹) Refert enim Hermippo auctore, Demetrium regi suasorem fuisse, ut filios ex Eurydice natos regni participes faceret. Hoc consilium cum rex repudiasset et illum, quem ex Berenice susceperat, regni successorem constituisset, ab isto post patris mortem in provinciam relegatum in eaque asservatum, quoad aliquid de illo statuisset. Hic illum moestum aegritudine animi in soporem lapsum morsu aspidis interiise. His Hermippi verbis nisus statuit Scaligerus in animadvers. in Euseb. Chronic., Demetrium Phalereum, cum statim ab initio regni Philadelphi perierit, et maximo in odio ei semper sub Pto- lemaeo Lagi fuerit, curatorem bibliothecae Philadelphi non fuisse. Optime autem Scali- gerum refellit ac redarguit jam Valckenaer. in diatribe de Aristobulo Judaeo p. 53. Nullo teste constare videtur, Demetrium maximo in odio Ptolemaceo filio sub Ptolemaeo Lagi patre semper fuisse. Quacunque tandem de causa suasor amico fuisse perhibetur, ex Eurydice potius quam Berenice natum regni heredem designaret, Lagidae rem non videtur persuasisse Demetrius: hunc enim sibi pater biennio, antequam moreretur, col- legam adscivit in administrando regno.) Tum paene decennium in Acgypto jam exe-

¹) Diog. Laért. V. 8. Grc ϑ ατον Sονουmσπσσοσσ etd rr KAαοασαeο νσ‿dαωεον σσέωᷣ delyovo IItolεενααχ‿ον εε˙νεν tr orioa due TOνο incdr uu‿eioνra Guν‿νμ⁵οd⁶ενέ τν ITo³ενμαα εανοε rofs d³llς meπαασ τ§ϑ⁴αG ά⁶eiαν ε&ε Eιενανε νοινοεινναια πασαο⁸ ½ O εισοεέννειοαο z.οαeναοο ο d⁴⁴οννμαά τμ BeOerinng, ustd i txeleov reeur dE‿ανννρρναιqZeπᷣνοςοσ roντον παηαιοοοσρσνννααἀεναι rf I0, Leεᷣ*ει τι Ʒeεέα rεον αάo&rraννα dνονυμννεεεοον dii: œ ασσ ευναν⁴ᷣεᷣτσυν ν dοm⁶οςσ Teo onx ee ròr gioy uereᷣnue oulelông o'&y Ti eriro⁵οf οοſoυνοο Sdiαοοωσσ τ Tulαέιν τ Hαά‿eα Oeleur dexοsασσ Toe&uεα⁵‿ν τν ν drorOtreνἀͥνota, deν d⁄ de, c⁴ d Cbeg.

*) Ptolemaeum Lagi biennio ante obitum Piolemaeum filium regni habuisse socium, patet et ex Diog. Laért. I. I. et ex Eusebio apud Scalig. in animadv. ad Euseb. chron. p. 133. œA αντοον ⁴ιν ti ow