2
Cap. IX. De Demetrii in Aegypto commoratione.
post Cassandri mortem(Ol. 120, 2.) Demetrius Phalereus Antigonum, cui plerumque nomen est Antipatro, metuens, utpote crudelissimum atque inhumanissimum regem, Thebis relictis, opportuna fugae occasione oblata, in Aegyptum ad Ptolemaeum Lagi, cui postea cognomen inditum est Soteri, se receperat, a quo bene receptus summo in honore et abun- dantia vivebat.“) Optimum quidem hoc sibi refugium elegerat, quum Ptolemaeus Lagi et amicissimus esset Cassandro, quem Demetrii fautorem cognovimus, et praeterea ipse amantissimus litterarum²) multosque, qui litteris excellerent, in aulam suam vocaret.²) Quo factum est, ut Demetrius Phalereus, quum Thebis minus tutum se esse putaret, ad eum confugeret, quem Cassandro amicum et litterarum fautorem sciebat. Quae cum ita sint, non est mirandum, quod Demetrius a Ptolemaeo et propter summae eruditionis famam et quod Ptolemaeus erat Antigoni et Demetrii Poliorcetae, a quibus Phalereus ex urbe patria fuerat ejectus, inimicus benigne sit exceptus, adeo ut non ipse tantum abundaverit omnibus copiis, sed et amicis Athenas munera miserit luculenta.¹) Demetrius autem tempore Ptolemaeo maxime opportuno Alexandriam venerat, quippe qui, regum Alexan- drinorum primus, firmato jam sibi post bella civilia regno, in eo occupatus esset, ut Aegyptiis novas daret leges, quas ad componendas libentissime utebatur Demetrii opera et consilio, quem virum summae eruditionis et Athenarum civitatem per decem annos bene rexisse et de republica administranda quam plurima scripsisse haud ignoraret. Demetrium autem in Aegypto apud Ptolemaeum regem in rogandis ferendisque legibus primas tenuisse partes, legimus apud Aelianum V. H. III, 17. aal νέ Airνυννυμπιν σe
*) Plutarch. de exsilio p. 601. ita scribit: odrog G(Anurroνe Salnoeis)&r Alescrdeio uerd vu„ qvyiv οοοσ ἀ τνν τονεηναμααάον ριασν, Od 6Oν ατ⁶ς έντνος dοQπꝓεν, A⸗³³d nul ods A xots Oοsce erεαν. OQuod Cicero de fin. V. 19. hoc otium Demetrii in Aegypto viventis dicit calamito- sum cf. comment. part. I. p. 63. Nec consentit cum Cicerone Plutarchus I. l. œtot*s ε iperat äca 6½½mενςσ νορμ Iπισαα έαανονκαι ααά ꝭωᷣα ονε πτœαυεsαναρο tν re al ⸗εεσ άσαα m—vœ œr r π0¶ñmτωωσαꝓεσνσσάσ☚α dvvæνμέεναν, oias eilie Oeuuoronle, olwe A1nuτοοο lnoeug.
²) Ipse historiam scripsit de Alexandri magni expeditionibus, cujus mentionem fecerunt Plinius et Plu- tarchus, ex qua Arrianus in praef. et al. se sua hausisse fatetur. Qu. Curtius de eodem Ptolemaeo scribit, fuisse eum peritissimum quidem bellatorem, sed pacis tamen artibus quam militiae majorem et clariorem.
³) Multos philosophos Graecos ad se invitaverat, ut Stilponem Megarensem, Diodorum Cronum, Strato-
nem Peripateticum, alios, et magni æstimabat Theophrastum, Demetrii magistrum, quod patet ex Diog. Laért. in Theophr.
⁴) Plut. J. J.


