Postquam ante hos decem annos in commentationis de Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et scriptorum reliquiis part. I.(Hersfeld. 1847, 64, 4.) Demetrii vitam quidem et res ab eo gestas majore ex parte exsecutus sum,¹) uno excepto capite de Demetrii in Aegypto commoratione, quod, ne justos commentationis fines excederem, cum ceteris, quae ad Demetrium Phalereum pertinent, in aliud tempus edendum distuleram; hoc demum tempore, quo dissertationis scribendae provinciam mihi evenisse laetor, ad ea, quae adhuc sunt intermissa, studia redire mihi licet. Itaque, disputatione de Demetrii in Aegypto commoratione ad finem perducta, relinquitur, ut, nonnullis de Demetrio oratore praemissis, de scriptis ejus disquiram, ut librorum ejus fragmenta multis veterum scriptorum locis dispersa colligam collectaque secundum librorum indicem a Diogene
Laértio traditum in ordinem quendam redigam. ²)
¹) Universam rem in duas partes ita diviseram, ut priorem libellum de vita et rebus gestis Demetrii Phalerei ederem, cui, scribendi occasione oblata, alteram commentationis partem, qua fragmenta De- metrii scriptorum continerentur, subjungere mihi in animo erat. Priorem partem novem capitibus ita comprehenderam, ut in primo capite inprimis de genere et anno natali Demetri agerem, in secundo de ejus institutione, in tertio, quatenus se dedisset reipublice quasque partes esset in ea secutus, inprimis tempore belli Lamiaci, in quarto de priore ejus exsilio et quousque reipublicae gerendae particeps fuisset post bellum Lamiacum, in quinto de Demetri Athenarum procuratione, in sexto, quid existimandum esset de ejus principatu, in septimo de moribus ejus et vita privata, in octavo de altero ejus exsilio et Thebis commoratione, in nono denique de Demetrio in Aegypto versato.—
²) Me quidem antevertit in reliquiis scriptorum Demetrii edendis Th. Herwig in commentatione de De- metrii scriptis(Rinteln 1850), sed quum is non justo editoris munere se functum esse, sed quales in scriptoribus invenerit, reliquias adscripsisse ipse fateatur, quum præsertim nonnullas omiserit, quæ non erant omitteudae, eandem rem a me inceptam persequi non dubitavi; quare, disputatione de Demetrii vita et rebus gestis absoluta, in fragmentis, ex veterum scriptorum locis collectis, iis, quae adhuc sunt omissa, additis, in dissertationem meam transcribendis atque disponendis me conti- nere et critica grammaticaque studia in aliud tempus in commentariis edenda differre propositum mihi est.
1


