15
plerumque thesi, tamen non raro maiore aliquanto libertate et varietate formaverunt. ¹) metrum igitur talis tripodiae iambicae hoc esse iudicabimus:—— S— ²). hinc sequitur ictum eius ordinis non in primam, sed in alteram longam cadere, hinc syllabam brevem theseos aeque atque in solita dochmii forma produci posse, hinc longam anacruseos syllabam ut irratio-
nalem solvi nequire.
Unum adversari huic nostrae metri definitioni illud videtur, quod in eiusmodi tripodiis iambicis, quae cum dochmiis coniunctae sunt, quamvis raro prima longa, quam irrationalem esse diximus, in duas breves soluta est, ut haec sit eius ordinis forma: CS— S—. at si versus, qui huc videntur pertinere, accuratius consideramus, nullus est omnium, quin proprium per se versum faciat, quam coniunctionem minus artam etiam diversissimorum generum in carminibus sescenties intercedere constat. accedit, quod talium versuum, quorum per se numerus perexiguus est ³), nonnulli aliam mensuram perbene admittunt; sunt etiam, quorum scriptura adeo sit in- certa, ut propter id ipsum certi inde nihil liceat colligere. atque quo clarius rem perspicere possimus, versus afferamus, quos alicuius ad hanc causam diiudicandam momenti esse fortasse quispiam opinetur. sunt enim hi.
Aesch. Eum. 159= 165: str. dmπν †φαρνααε, dmπ 10g6„
ant. xεοε mπdα, eε νᷣαςσα. proprius versus periodum claudens. Soph. El. 1245= 1265: strophae verba corrupta. Laurent: 070 7ok. ant. 4 χ G MfͥM7:W] dnτ⁴μοασι. cum scriptura metrum quoque incertum, at certum proprium esse versum statuendum. ¹) Soph. Ai. 402= 420: str. 0⁄ ιοο dniet ant. uν†νεκ Ayeiole. versus inter tripodias trochaicas positi. verba strophae corrupta esse antistrophae metrum demonstrat. ⁵) Eur. Herc. fur. 1057: d⅜νυναητν dονυυαστ μ⁴οι verba chori dochmiis Amphitryonis interiecta. Troad. 311= 328: str. Aαναςμμο ο αἀά,οƷωταα ant. d Jοςα§ G½.
scriptura dubia), versus autem certe proprii statuendi ut omnes, quos hucusque laudavimus.
¹) cuius rationis exemplum non tam demonstrandae rei aut comprobandae quam explicandae causa et comparandae similem fere libertatem cum in aliis metris tum in ea stropha, duam Nibelungorum dixerunt, a veteribus poetis Germanicis usurpatam afferamus. cf. Hahn-Pfeiffer: mittelhochdeutsche metrik, edit. III §§. 530— 532.
2) cf. praeterea Goldmannum:„de dochmiorum usu Sophocleo“, Tp. 35. Gleditschium:„die Sophokleischen strophen metrisch erklärt“, II p. 12.
3) non est, quod repetamus, hic eas tantummodo tripodias iambicas respici, quae carminibus dochmiacis contineantur.
4) G. Hermannus in stropha ponebat: 0τ1 0V-ν τοτQ Gleditschius potius dimetrum paconicum efficere volebat: dτοπτποτ οeQοοτ. ac nos quidem Hermanno potissimum assentiamur.
5) ad metra exaequanda G. Dindorfius proposuit: ⁶⁴έόισ ανe; G. Hermannus nihil in stropha mutans in antistropha scribebat: uρoοοes. de responsione tripodiae iambicae et dochmii non cogitandum, nisi forte, id quod vix probaveris, ⁴εέιιιασσο T9⁷ d,ο pronuntiandum est.
6) strophae verba si ab Euripide ita profecta sunt, in antistropha fortasse scripseris: T9 66G 6109.


