Druckschrift 
2 (1887)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

posse contendat, quin duarum arsium, quarum altera soluta sit, ea, quae longa syllaba constet, primarium ictum in se trahat; quod in iis, quas diximus, formis rationi rhythmicae dochmii repugnet: G. quae res neque omnino probanda est neque, si esset, huc pertineret, si duidem in hoc ordine, qualem nos interpretamur, una arsis, non duae sunt statuendae. quam- duam hoc satis constat, minus usitatam eam formam G eSS=) fuisse. quod equidem non aliam ob causam evenisse arbitror, quam quod vis arseos et ictus ut omnibus in numeris, sie in paeonico quoque longam syllabam magis quam brevem amaret; cum vero maior animi con- citatio depingenda esset, primum anacrusin poetae trisyllabam formarent ac tum denique, si ne hoc quidem sufficere videretur, ad arsin quoque solvendam descenderent. tantum Engero con- cedimus, venustius fluere numerum, si anacrusi non soluta ne arsis quidem soluta sit. itaque cum nulla hinc nobis, quos debeamus dochmios agnoscere, diiudicandi ansa detur totique nos hac in re ex ipsis poetarum reliquiis sobrie ac diligenter interpretandis pendeamus, nunc quidem hanc quaestionem relinquimus infra omnes suo loco formasccuratius recensituri.

Restat, ut paucis disceptemus, pausane in fine dochmii intercedat necne. quamquam ea duidem res diiudicata iam est. nam si ea vera sunt, duae de natura dochmii atque origine exposuimus, in fine dochmii, quem monometrum paeonicum acatalectum agnovimus, non magis ad numerum ordinis explendum pausa statuenda est, duam in ceteris omnibus versibus paeonicis acatalectis. quod ita esse cum ratio rhythmi docet, tum ipse usus poetarum, qui haud ita parvum numerum dochmiorum talium adsciverunt, ut finali syllaba soluta verbum simul finitum non sit, ut neque pausa statui, quippe quae in medium verbum incideret, neque tone, quam vocant, pausa expleri possit finali longa in duas breves soluta. vide part. I pag. 9. 10 et Christium, Metr. d. Gr.& R. ed. II pag. 436. qui exempla affert Eur. Or. 163; Hel. 650; Iph. Taur. 871, ubi nihil causae est, cur a tradita versuum divisione vir doctus decedat: ôsir'εr⁄α 3ει υσο: 710⁴ ον dxiνοdgmeεᷣνe 61⁸*οο de éoοον νέ εμάdxiνε 76. alia exempla reperies apud Euripidem Hec. 702, Herc. fur. 758, 1020, 1023, 1056, 1061 sq.(ubi sic equidem metior: unπππ dn*ον 046,G&νον, d8 bxd,νεν αeονν, ure d8 énsa rToEret νανι T0Eeναασς,

V=l wWVUw, w ſeWn,

ut codicum scriptura mutationis nullius indigeat;) ibid. 1070, 1212; Troad. 244, 247, 260; Hel. 696; Phoen. 165, 1295; Or. 149, 162(bis), 1267, 1305, 1364, 1501; El. 1170; Bacch. 987, 995= 1015; lon. 767, 782; Rhes. 131= 195. immo ne apud Aeschylum, Sophoclem, Aristophanem quidem talis ordinum coniunctio inaudita. inspicias hos locos: Aesch. Sept. 205; Soph. Oed. Col. 1463; Arist. Avv. 952; Thesmoph. 915. addi fortasse vel hi versus poterunt: Aesch. Sept. 111; Eur. Phoen. 178; Or. 1441, 1483; Ion. 789; cff. etiam Eur. Hec. 1078; Bacch. 1037, 1185 et simm.

lam ex iis ipsis, quae hucusque disseruimus, clarissime elucet dochmii formas nullo modo definitioni ei repugnare, quam de natura et origine eius protulimus; nunc transeamus ad formas duasdam, quae quamquam recedentes paulum ab iis, quas modo examinavimus, tamen earum ita sunt consimiles tamque arte cum iis copulatae, ut quasi affines illarum esse et ratione metrica et ipso usu poetarum coarguantur. ac primum quidem is considerandus, quem doch- mium hypercatalectum nominavere: ³ S. qui quomodo sit metiendus, si ea sequi volumus, quae ante de exitu versuum paeonicorum exposuimus ¹), per se liquet. ponitur

1) part. I pag. 15.