7
6 m%α G⁶mοο 6 mπρνυomeά‿. 6⁄18, el 676chxoᷣ ν6ιν ᷑—— d& Od=—, quamquam hos duidem etiam aliter metiri possis. afferantur quoque eiusdem fabulae vV. 168= 189, dωνϊα σ epales es inrou= 0082„Ado n60ov e.† Goος, quos equidem ita potissimum accipere velim, ut cretico dochmius subiectus sit:——[— e—. alios locos praetereo, quod metrica eorum ratio incertior est, ut nihil inde argumenti repeti deceat. illud quidem certum est multisque locis demonstratur, irrepsisse sensim et accrevisse tempore studium quoddam in duibusdam ordinibus theseos ante ultimam arsin producendae, quo mitigaretur quasi et retar- daretur numeri decursus. quod cum saepissime in logaoedicis ordinibus usu venit, tum ne ab jambico quidem genere alienum est. qualis est notissima illa stropha, quae in Sophoclis Electra legitur vv. 504— 515 numero dochmiaco ipsa haud absimilis. quid mirum igitur in genere dochmiaco, si eundem morem poetae induxerunt? retardatio quidem et mitigatio si in loga- oedicis ordinibus sedatiore et leniore numero decurrentibus locum habebat, nonne dochmiaco generi omnium concitatissimo multo etiam magis apta debebat et conveniens videri? itaque saepissime thesis illa irrationalis in fine et periodorum et versuum occurrit, quamquam in quibusdam car- minibus maximeque Euripideis identidem repetita legitur quasi augendi et cumulandi effectus causa. quae formae etiam efficaciores exsistunt, ubi solutionibus omnibus vitatis praeter thesin anacrusis quoque irrationalis assumitur, ut totus dochmius longis syllabis constet:— e cuius formae apud Aeschylum quidem et Aristophanem nullum, apud Sophoclem fortasse unum in Philocteta, apud Euripidem vero plus viginti exempla exstant. quamquam quorundam locorum ratio metrica dubia est. de quibus rebus infra accuratius paulo erit disserendum.
Solvi posse cum priores syllabas longas, tum, si systemata numero continuato formentur, finalem quoque et Seidlerus¹) refutatis iis, quae de ea re ante ipsum Heathius, Brunckius ipseque Hermannus docuerant, optime demonstravit, nec ullo pacto a versuum paeonicorum ratione abhorret. una excipienda, id quod vix videtur monendum esse, syllaba finalis eius dochmii, qui systema claudit.²) itaque ne orthio quidem poetae abstinuerunt, immo frequentes sunt dochmii omnibus longis solutis: e SeSee, quod mirum non videbitur, si consideraveris summam dochmiis animi concitationem significari.
En iam duae illae et triginta formae, quas in libro suo Seidlerus enumeravit, hoc schemate metrico indicatae:.2s ². ac recte quidem vir doctissimus neque omnes aeque usitatas neque unius cuiusque certa exempla afferri posse dicit cautionemque adhibendam, ne quid Graecis obtrudamus, quod ab eorum sensu abhorruerit. namque non omnia, quae legibus rhythmicis non adversentur, ideo etiam fuisse in usu. neque minus vere illud dici potest, earum, quae cum numeri legibus congruant, formarum neduaduam, quae in usu fuerint, quae non, ex sensu quodam aut iudicio nostro regulisve a nobis ad nostrum arbitrium constitutis diiudicandum esse, sed unos eius rei arbitros ipsos poetas eorumque reliquias esse debere. quod bene videns ipse Seidlerus impigra sedulitate reliquias veterum poetarum perscrutatus plurimas quidem illarum XXXII formarum exemplis probavit, paucas, quarum exempla non reperiebat, a tragicis vitatas et declinatas esse iudicavit. at longe alia via procedendum ratus Engerus ³) gravissimo errore se implicavit, cum eas omnes formas, quarum arsis altera(i. e. vera arsis) soluta esset arsi prima(i. e. anacruseos altera parte) non soluta:— COS ², à carminibus veterum abiudicavit. cuius argumentationis summa eo fere spectat, ut fieri non
¹) de vv. dochmm. pag. 55. ²) quamquam de ea re accuratius paulo infra erit dicendum.— ³) Philol. XII 457 sd.


