—= fSe ¹) —
2
————=— ⁷²) — 8—— 8— SG——
aliique non pauci, quorum rationem ei, de qua quaerimus, plane aequalem esse ignorari non
debebat, aut nullo modo aut non commode metro ita constituto explicari possunt? accedit, quod eiusmodi syncope in medio antibacchio statuta ut sine exemplo, ita nobis quidem iudicibus maxime invenusta ac vix tolerabilis esset. certe numerorum transitus, qui aliis mensuris admissis creberrime in mediis versibus eveniunt, facillime evitantur, si hos monometros omnes, de quibus diximus, generi paeonico ascribimus. nam in anacrusi syllabam brevem longa mutari non minus quam in hoc metro in lyricorum poetarum paeonibus videmus. itaque pedem illum( G=), ubi cum dochmiis est coniunctus, monometrum paeonicum cum anacrusi monosyllaba declarare non dubitamus.
Quae forma quamquam non raro legitur, multo tamen frequentior illa altera est, cui proprie nomen dochmium imposuerunt: SG=S. hoc iam inde ab initio usitatissimum tragoediae metrum fuit, in qua proprium et quasi sui iuris genus est. hinc libertas quaedam nata, qua in condendis versibus dochmiacis poetae usi sunt, finibus vero tam artis circum- scripta, ut inde quidem argumenta contra paeonicam dochmii naturam petere vix deceat. omnium primum hic nominemus Ioονο αo in anacrusi iambica et trisyllaba admissum. cui etsi in carminibus paeonicis lyricorum poetarum locus non est, tamen ex iis, quae de anacruseos natura et forma supra disseruimus ³), nec omnino videtur esse, quod suspicionem moveat, nec profecto libertatis modum excedit, quam in aliis numeris poetae sibi sumpserunt. quamquam in nonnullis carminibus dochmiacis vetustiorum imprimis fabularum maximeque Aeschylearum) formam dactylicam anacruseos aut solam aut paene solam per totas strophas continuatam vide- mus, ut mirandum non sit ortam esse quaestionem, propriane haec sit forma aliena a ceteris ac separanda. quod ita esse confidenter negamus. etenim formae dactylicae in paeonicis ver- sibus non alia videtur ratio esse atque spondiacae(—=), qua anacrusi proprium dochmii genus effici certe nemo crediderit. saepissime vero dochmii cum anacrusi dactylica coniunguntur et miscentur cum ceteris formis nullo discrimine facto. praeterea autem, id quod gravissimum est, non raro hanc anacrusin dactylicam vel apud ipsum Aeschylum respondentem videmus iambicae, trisyllabae, spondiacae. 5) quod fieri non posset, nisi eadem earum formarum vis ac natura habita esset. quid? si hanc anacrusin dactylicam per totas strophas continuatam vide- mus, cur in dochmiacis versibus offendat id, quod in aliis metris totiens evenire nemo est qui
miretur? quid? si versus legimus huius formae:—— O——— C——— 0=, iambicis versibus intermixtos, ecquis iambicos et ipsos esse negavit? si Hephaestioné⁰) carmen quoddam Anacreon- teum commemorat totum compositum e versibus huius formae: GS—— C———S—
prima longa constanter soluta, num ii versus minus choriambici sunt habendi? si anapaesticae strophae occurrunt thesibus omnibus contractis ac rursus aliae totae ex puris anapaestis con-
¹1) qui versus frequens est maxime apud Euripidem, ut Herc. fur. 912. 915. 910.
²) ut Herc. fur. 737. 743. 757.— ³) part. I pag. 13.
4) velut Aesch. Sept. 202. 667. 679.
5) ut Aesch. Sept. 564= 627, Choeph. 956= 968, Suppl. 393= 403, 394= 404, 737= 744, Sept. 156= 164.— ⁶) pag. 55 G. ed. II.
1*


