Druckschrift 
2 (1887)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

ad dochmiaca carmina animum intendamus, prorsus eadem videmus esse. ac prioris quidem pedis haec plerumque forma est: 0, ut qubitari queat, utrum recte monometer paeonicus an iambicus potius sit existimandus hac mensura: O. iambicum mono- metrum esse voluerunt non modo G. Hermann us ¹). Seidlerus) aliique, qui paeonicum numerum dochmiis inesse non agnoverunt, sed etiam recentiores fere omnes, qui aut paeonici generis dochmium esse aut mixtum ex duobus generibus, sesquialtero et duplici, statuerunt. ³) in quo illud primum displicet, quod tali mensura adhibita non raro paene continuaeeraso exsistunt, eo magis molestae, quod totiens hunc monometrum cum dochmiis uno versu coniunc- tum videmus. nos vero, quoniam optimo id quidem iure sumitur, aequales numeros, ubi com- mode statui possint, praeferendos esse, hanc rationem ut vel maxime ei legi repugnantem rei- ciemus. nam id quidem facile quivis intellegit, eiusmodi versus, si paeonicos esse statueris, eodem numero usque ad finem aequaliter decurrere, non aliter ac si duos dochmios versu com-

18 8

O.1.. prehendas: quid? quod nonnunquam vel soluta tales monometri ultima

syllaba cum dochmio unum versum efficientes reperiuntur?¹) nonne id vel maxime documento esse debet iambicum numerum utique excludendum esse? nam frustra Christius nulla ratione addita in talibus ordinibus iambicis alteram longam solvi posse contendit. quod non equidem vereor ne quis velit comprobare, nisi qui iambicum initium dochmii insequentis tam arte cum parte praecedenti cohaerere existimet, ut thesis omissa pedis anteeuntis prima dochmii syllaba expleatur: 9 Clenl. at nobis neque iambica dochmii natura comprobata est 5), eb aliam viam ut ingrediamur, versus huius metri monere Satis diserte videntur: OO 9. quos in diiambos et creticos( COLOee) dirimendos esse non magis equidem crediderim quam in iambos et dochmios( COS). itaque tales ordines 2 prorsus aequales sunt existimandi monometris paeonicis sine anacrusi formatis:0, quos saepenumero ver- sibus dochmiacis et praemissos et subiectos et interpositos esse nemo est qui nesciat. qui hos ordines trochaicos haberi nolet, ne illos quidem iambicos iudicet.

Ex iüs autem, qui sescuplici generi dochmium attribuunt, solus fere I. H. H. Schmidtius in describendo illo monometro( C2¹) dochmiis coniuncto numerorum aequalitatem conser- vare studuit. is enim cum dochmium ex antibacchio et trochaeo catalectico praemissaque anacrusi monosyllaba fieri iudicet( G/ ,), hunc, de quo quaerimus, monometrum( G) dochmium et ipsum cum syncope interiore declarat(e S. sed ut illud taceamus, quod supra exposuimus?), antibacchium pedem per se admodum dubium nec certis exemplis satis comprobatum esse, iam propter id ipsum hanc dochmii definitionem reicimus, quod perpetuos illos numeri transitus, quos tali mensura in unoquoque dochmio ex genere sescuplici ad duplex fieri necesse est, nos quidem, id quod iam saepius diximus, prorsus improbamus. nec vero illud neglegendum est, quod totiens primam dochmii longam syllabam solutam videmus, quae miranda sane res esset, si haec syllaba primario dochmii ictu esset ferienda(eA- C u. J. gquid? quod versus harum formarum:

¹1) vide Elementa doctrinae metricae II, XXI, 21 pag. 260.

²2) de versibus dochmiacis I§ 49 pag. 117 sdd.) velut Christius, I. I. pag. 442 sd.

4) ut Eur. Or. 1502: Tooias&2εᷣ ν Heαs pd*ον.

5) videas, quae part. I pag. 5 10 de ea re disseruimus.

³) ut Eur. Ion. 1499: rrdy daeεalov, r6sνο.) part. I pag. 12.