De versuum paeonicorum et dochmiacorum apud poetas Graecos usu ac ratione.
Particula II.
Cum de numero dochmiaco quid statuendum mihi videretur, perscribere et in medium proferre instituerem, brevi cognovi commode id fieri non posse, nisi antea de omni genere paeo- nico deque carminibus, quae eo numero poetae lyrici scenicique Graecorum modulati essent, quid iudicarem, copiosius paulo exposuissem. quo factum est, ut intermissa illa, quam de doch- mii natura et origine institueram, disquisitione novam potius de versibus paeonicis, quos proprie dicimus, aggrederer, non ante ad eam, quam primo mihi proposueram, disputationem animum relaturus, quam hanc alteram postmodo susceptam utcunque absolvissem. qua consilii mutatione etsi rerum series et contextus incommode sane est interruptus, tamen id quidem peropportune accidit, quod cum alia quaedam scripta ¹) inspicere, tum, quae novissime Westphalus de doctrina metrica protulit ²), perpendere et ea, quae in editione altera libri sui Christius novavit 3), accu- ratius mecum reputare potui. quamquam quae antea de dochmio statueram, ne his quidem doctissimorum virorum argumentationibus redargui aut labefactari visa sunt.
Sed postquam auno superiore de genere paeonico ac de legibus, ad quas poetae ordines, versus, strophas eius numeri finxerunt, composuerunt aliisque numeris temperaverunt, disserui- mus, iam in eo est, ut examinemus, utrum easdem illas leges etiam in dochmiis condendis poetae secuti esse videantur, an tanta talisque versuum dochmiacorum et paeonicorum diversitas ex- sistat, ut unius generis haberi nequeant. atqui si dochmium generis paeonici totum esse, non mixtum ex paeonico alteroque diverso statuamus, id quod iniuria non paucos fecisse alio loco demonstravimus, vix, puto, dubium est, quin ille monometer paeonicus cum anacrusi sit iudicandus.
VI.
Monometri paeonici anacrusi praemissa ex iis, quae de versibus paeonicis supra disputata sunt, duae formae legitimae exsistunt; aut enim monosyllaba anacrusis aut trium morarum potest esse: S S aut=S=O. utriusque formae apud poetas lyricos exempla certa non desunt, ita tamen, ut eas inter se respondere non posse vix sit, quod moneamus. quae, si
¹) quae anno superiore parare mihi non potueram, ut Vogelmann:„über taktgleichheit in der antiken metrik mit besonderer rücksicht auf den dochmius“, 1877; Lo rtzing:„de numero dochmiaco“, 1863; alia.
²)„Theorie der musischen künste der Hellenen von August Rofsbach und Rudolf W estphal als dritte auflage der Rofsbach-Westphalschen metrik.“« I. II. 1885. 1886.
³)„Metrik der Griechen und Römer.“ zweite auflage. 1879.


