qua alibi id fieri soleat; nec magis trochaeos a ceterorum carminum trochaicorum ratione recedere, ut qui apud tragicos spondeum irrationalem plerumque excludant, in comicorum syste- matis vel saepissime admittant; denique paeones plerumque praemitti trochaeis, raro subici. quae cum ita sint, equidem in ea sum sententia, ut in iis carminibus poetarum tragicorum, quae excluso utique paeone primo puros creticos videantur cum trochaeis coniunctos continere, verisimile putem paeonem primum admitti non potuisse ultimamque illius, qui videtur, cretici syllabam trisemam esse:== S S. quod’si hac ratione deεrasoν perpetuas sublatas versusque atque adeo strophas eodem numero ab initio usque ad finem decurrentes existere videmus, quid est, quod amplius dubitemus? quare non modo tales versus, quales apud Aeschylum in Persis 115 sqq. leguntur:
raꝰνd νmιαάe έnν
qoνν dαoαεᷣraα ⸗»‿ε†,
06,
IIæο σοαστεινμαμ ο
70⁰50˙e,* Tolte iντα 16 GG% ³̈ ˙ςτ Ʒοvoid, sed etiam tales, quales paulo post sequuntur 126 sqd.:
Td„ο inndrae va T½0ʃ6 1εοας
Guνοο dè enlεοιeσε ⁴εν⁶αν σν ⁶ραμ τοοoν r., et quales apud eundem poetam in Eumenid. sunt 329 seqq.:
BnrI de Tc eeno
he eee e„ ele T00 A6ᷣ Taαↄνο, dνσαοd ετοde⁸s, „ duνs εεέ LOlruoν,
, 8 ε.ε‿αι0 qoercν, dνπ, αἀνα oς,—
a paconicis prorsus separare atque cum Westphalo totos generi duplici adnumerare non dubi- tamus.
Quod si eos tantum versus consideramus, quos vere paeonicos esse nos quoque agnoscimus, horum numerus, qui quidem cum dochmiis non sint coniuncti, apud tragicos poetas, ut diximus. perexiguus est. nec id mirum. quamquam id quidem non audeam contendere, abhorrere tra- goediae gravitatem et ueyaloroéneixky ab eiusmodi metri concitatione et levitate, quod a Pin- daro non semel usurpatum ab ipsisque tragicis poetis totiens dochmiacis versibus additum est. sed apparet ita potius dici oportere, non omnibus locis tragoediae tale metrum idoneum esse, sed iis tantummodo, ubi affectibus vehementissime commotis ex more inprimis dochmii locum habeant. certe aequalitas dochmiorum et paeonum, si ethos utriusque numeri respicias, apud tragicos quidem omnibus locis clarissime elucet. velut strophae paeonicae, quae legitur apud Aeschylum in Supplicibus vv. 418— 422= 423—427, ethos nihil prorsus differt a stropha inse- quenti ex paeonicis et dochmiacis versibus composita, quamquam nihil sane obstat, quominus hic quoque similiterque Eur. Orest. vv. 1411 sqq. aliisque quibusdam locis paeones cum doch- miis coniunctos esse dicamus, qui si non eodem numeri ambitu, at eodem carmine, eadem stropha continentur. quare ad hos iam aliquando referat sese oratio, cum pauca ante de iis versibus addiderimus, qui ex paeonibus dactylisque compositi apud Euripidem in Baccharum parodo


